Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. nam et solis orbis minui uisus est et apud Arpos parmae in caelo uisae, sol quoque pugnasse cum luna, apud Capenas interdiu duas lunas ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, Faliscis caelum scindi uelut magno hiatu uisum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse.

igitur Hannibal sciens Flaminium consulem solum in castris esse, quo celerius imparatum obrueret primo uere progressus arripuit propiorem sed palustrem uiam et cum forte Sarnus late redundans pendulos et dissolutos campos reliquerat, de quibus dictum. est : et quae rigat aequora Sarnus.

in quos cum exercitu progressus Hannibal nebulis maxime, quae de palude exhalabantur, prospectum auferentibus magnam partem sociorum iumentorumque perdidit. ipse autem uni elephanto, qui solus supersedens, supersedens, uix difficultatem itineris euasit; sed oculum, quo iamdudum aeger erat, uiolentia frigoris uigiliarum ac laboris amisit.

ubi uero proximus castris Flaminii consulis fuit, uastatione circumiacentium locorum Flaminium in bellum excitauit.

haec pugna ad Trasumennum lacum facta est. ubi exercitus Romanus infelicissime arte circumuentus Hannibalis funditus trucidatus est; ipse [*]( AVCTORES 0 1 Liuius 22, 1 §2 et §3 usque reliquerat Li- uius 22, 2-3 princ., ubi qui memoratur fluuinsarnus (22, 2 § 2) male confusus cum Sarno ab Orosio, erroris se coarguente insuper laudatis uerbis Vergilianis Aen. 7, 738 0 4 Liuius 22, 3 - 4 princ. § 5 Liuius 22, 4-7 princ. (cf. Periocha et Eutrop. 3, 9 qui aeque atque Orosius XXV milia caesa esse minus accurate memorat) ) [*]( EXPILATORIES 1 Diris-6 decidisse compilauit Paulus 55 ) [*]( 2 minu L1 3 carpenas fsh (improbante h ipso) || interdiae D 4 sardina L1 || phaliscis L 7 flamminum (n in ni corr, al. m.) R || quod D || caelerius (a er.) R 8 inparatum BD || propi∗orem (pi ex pri) B 9 cum]. LRCHT tu| D tum Gv 12 maxime R218 qu∗e (fort. a eras.) L 14 sotiorum r 15 supersidens (i ine corr.) L || difficultatem om. L 16 quo* (o al. m. ex e et eras. m) R || dudum D || aeger erat] ∗egererat (er. a) B 18 circumlacentium D 19 transumennum L trasymennum R transsumen D 21 circumdatus L U funditus trucidatus om. D )

247
quoque consul occisus; xxv milia Romanorum in eo proelio caesa, sex milia capta referuntur. de exercitu Hannibalis duo milia ceciderunt.

famosum hoc apud Trasumennum lacum certamen fuit tanta clade Romana, maxime cum ita intentus pugnantum ardor extiterit, ut grauissimum terrae motum, qui tunc forte tam uehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint.

factam ad Trasumennum ruinam sequitur pugna Cannensis, quamuis Fabii Maximi dictatoris tempus medium fuerit, qui impetum Hannibalis cunctando tardauit.