Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

cum antem in hoc pausillulum otii tantopere uel maiorum gaudia uel minorum studia reclinantur, profecto discernitur, et quam iucunditatem habuerit haec breuitas et quam amaritudinem illa prolixitas, hoc est, et quies illa quam grata fuisset, si diuturna mansisset, et haec incessabilis miseria quam etiam uitanda fuerit, si uitari quacumque potuisset.

Anno ab Vrbe condita DXVII Hamilcar dux Carthaginiensium ab Hispanis in bello, cum aliud bellum aduersus Romanos clam pararet, occisus est. [*]( AVCTORES § 1 Hamilcar—§ 12 Liuius 20, unde etiam § 6 Fabius historicus laudatus (§ 1 cf. Cassiodor. chron. ad a. 524; § 2.5.6.11 cf. Periocha; § 5.6.10 cf. Eutrop. 3, 5) ) [*]( 1 conflictatibus L || trans∗igat (er. s) R 3 [miseriis deput]abit (quae inclusi in ras. scr. sunt statim m. 1; antepaen. litt. fuit g) D || deputauit L || illi qui hunc R1 illi \'inquit hunc R2 4 conlogauerunt D collocauerunt Rb || adque L || utiam Ra || propliuione D 5 praeterissent] LBD 6 dinoscitur] LRD || inter sanas] internas L 7 ∗cutis (er. a) R 8 quamnis] quam D || adulteri] LRD adulterini Zh || peri.t (er. i) B 9 in uerba ita si desinit quaternio L, eiusque paginae (83v) fine quattuor versus et prope dimidius uacui sunt relicti, uidenturque fol. 83v, 84r, 84v 85r alia sed coaeua manu scr. esse D || labor continuus v 10 et om. D 11 disceretur RaD || pausillulum] RA (s 8. S. m. 1 et u prima in ras. m.2, ex x ? R) pauxillulum Dv pausillum L || |otii (erasis 4 fere litteris) R2 12 tanto | opere D 13 profectu Ra 15 quam] tam R || si om. L 16 quacumque (c m. 1 in ras. ex m) D quacumque arte Rv 18 quingentensimo (quingentesimo, e alt. in ras. al. m. R) septimo decimo LR quingentissimo septimo decimo D || hamilcar] D hamilchar L hamylchar B || karih- R 19 hispaniis L || aduersum R )

241

Sequenti anno legati Romanorum ab Illyriis interfecti sunt.

post cum ipsis Illyriis atrocissimum bellum gestum est: in quo multis oppidis populisque deletis reliqui se Fuluio Postumioque consulibus dediderunt.

Tertio deinceps anno miseram ciuitatem sacrilegis saerificiis male potentes funestauere pontifices; namque decemuiri consuetudinem priscae superstitionis egressi Gallum uirum et Gallam feminam cum muliere simul Graeca in foro boario uiuos defoderunt.

sed obligamentum hoc magicum in contrarium continuo uersum est; namque diras illas quas fecerant externorum mortes foedissimis suorum caedibus expiauerunt.

siquidem L. Aemilio Catulo C. Atilio Regulo consulibus magna formidine consternatus est senatus defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriore Gallia ingens aduentare exercitus nuntiaretur, maxime Gaesatorum, quod nomen non gentis sed mercennariorum Gallorum est.

itaque permoti consules totius Italiae ad praesidium imperii contraxere uires. quo facto in utriusque consulis exercitu octingenta milia armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit.