Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

eodem anno Galli Cisalpini noui exstitere hostes. aduersum quos uaria sorte bellatum est; nam in primo conflictu Valerio consule tria milia quingenti cecidere Romani, secundo quattuordecim milia Gallorum caesa, duo milia capta sunt, sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est.

T. Manlio Torquato C. Atilio Bubuloo consulibus Sardinia insula rebellauit auctoribus Poenis. unde mox Sardi subacti et oppressi sunt; Carthaginiensibus autem uiolatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est.

contra Carthaginienses pacem suppliciter poposcerunt et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam decem principibus bis aeque supplicantibus nec impetrarent, nouissime Hannonis, minimi hominis inter legatos , oratione meruerunt.

hoc anno porta Iani Gemini clausa est, quia nusquam eodem anno bellum erat; quod sub Numa solum Pompilio rege prouenerat [*]( AVCTORES § 10 Liuius 20 (cf. Periocha et Eutrop. 9, 28 qui tamen xv Faliscorum priore bello a. 513 Varr., non ut Orosius posteriore a. 516 Forr., caesa esse refert) cap. 12 g 1—§ 4 Liuius 10 (§ 2 cf. Per., § 4 cf. Liuius 1, 19 §3, Eutrop. 3, 3, Orosius 3, 8 § 4) ) [*]( 1 t- L tyto B Tito D, item pro Ti. Cassiodorius a 516; Ti. \'corr, h || aimpronio D || gracco R || g- L gaio BD; P. corr. fsh H faloone] LD, item fasti Hispani a, 516 flaccone B; Faltone corr. fsh || conss• L 2 phaliscis L || xv R || phaliscorum L 3 oisalpini (cis in ras. al. m.) R || extitere LRD 5 nalerii Rfsh || consnlae D consulis (s in ras. al. m.) B || •ɪɪɪ• mil- L -m- milia B || D R 6 XlIII B quattuor D 7 ob om. D || consul in fine folii 80 L 9 t L tito RD || manleo D || g- L gaio BD || bubulco] LD bobnlco B; Bulbo corr. fsh || conss. L cons B 10 insula∗rebellaait (r et ut uid. e prior in ras. al. m.) B || poenes D || sardi (s in ras.) B 11 karth- B carthagiensibus D 13 karth- B 14 proficissent R1 || decim D T R 15 subplicantibos D || inpetrarent D 16 oracionS D 18 solum om. D || populio (po in pο̃ al. m., u radendo in i corr.) B popilio D )

239

Hio demum nobis tacendum est et tempora, quibus conferri nostra nullo modo possunt, silentio transmitti expedit, ne obtrectatores dierum uitae suae ad insultandum potius sibi hoc strepitu suscitemus.

ecce portae Iani clausae fuerunt, foris bellum Romanorum non fuit, omnem subolem suam in gremio suo conquiescentem Roma continens non suspirauit.

et hoc quando? post primum Punicum bellum; post quantum temporis? post annos CCCCXL; quamdiu? anno uno; et quid altero subsecutum est? ut de ceteris taceam, bellum Gallicum et Hannibal cum bello Punico secundo.

ei mihi, cognouisse haec et denudasse quam etiam me pudet pax ista unius anni uel magis umbra pacis lenimentum miseriarum an incentiuum malorum fuit? stilicidium istud olei in medium magnae flammae cadens extinxit fomitem tanti ignis an aluit? parum aquae frigidae ardentissimis haustum in febribus sanauit aegrotum an potius incendit.?

per annos prope septiogentos, id est ab Hostilio Tullo usque ad Caesarem Augustum, una tantummodo aestate Romana sanguinem uiscera non sudarunt, et inter plurimas magnorum saeculorum aetates misera ciuitas, uere misera mater, uix uno tempore a timore luctuum, ut non dicam ab ipsis luctibus, conquieuit.

hoc, si quisquam hominum tam parum in uita sua quietis habuisset, numquid uel uixisse diceretur? aut, si quisquam per totum annum doloribus et cruciatibus agatur, medio autem anni ipsius spatio unum tantum [*]( AVCTORES § 5—§ 13 Orosius ad exemplar Augustim (cf. Ciu. Dei 3,9 et 17) ) [*]( 1 hic] LBD, ed. 1510 hinc v 3 dierum om. L solus 5 sobolem Rb 6 hoc om. D 7 bellum punicum v 8 CCCCXL] B fsh (a principio TuUi Hostilii i. e. a. 80 ad a. 519 Varr. computasse uidetur Orosii auctor) quadraingentos quinquagenta D (idem numerus est in AKMHNGO) •CCCL• L CCCCLX T || alterum D 9 & hannibal (ah m. 1 in ras. min.) D 10 annibal R1 || hoi R2 13 fuit (t in ras. m. 1) D || stilicidium] L stillicidium BD || istad] LD illud Bh 14 extinxit] LD exstiucxit (c er.) B 15 ihaustum (ras. ante h) D 16 propc] quoque D || •∂cc• B 17 tantomodo D ,. 18 estate D aetate Bb 19 nere] DRb uera B* fuere L 22 et numquid L 23 si quis-quam (si q in ras. m. 1 ex qais) D 24 agatur] LBD angatur v )

240
diem tranquillum et sine conflictationibus transigat, numquid ex eo leuamentum malorum accipiet ac non totum annum