Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Tunc Carthaginienses praecipiti festinatione ad Lutatium consulem ac deinde Romam mittunt: orant pacem, quam condicionibus ante propositis ilico consequuntur.

condiciones autem erant, ut Sicilia Sardiniaque decederent proque inpensis bellicis \'puri argenti tria milia talentum Euboicorum aequis pensionibus per annos uiginti penderent.

huius pacis condicio habita est post annum tertium et uicensimum, ex quo bellum Punicum primum fuerat inchoatum.

Quis, rogo, duarum ciuitatum unum bellum per annos tres et uiginti gestum fando explicet, quot reges Carthaginiensium, quot consules Romanorum, quot agmina exercituum, quantum [*]( AVCTORES g 1 — § 3 Liuiue 19 (cf. Per., ad § 8 cf. Eutrop. 3, 27 et 3, 1) § 4 Orosius adhibito ut uid. Augustino Oiw. Dei 3,18 princ.; illa fando explicet ex Vergilio Aen. 2, 361 sq. sumpta sunt ) [*]( EXPILATORES 9 condiciones — 12 penderent excerpsit Paulus 47, 21 - 24 ) [*]( 1 lylybeun B lilibeum D || • LX • et tres B || cxx • u (n ex n?) B 2 dimersae (i in raa.) R demersaa| D || . xxxɪɪ • milia L xxxɪɪ milia R tregenta & duo milia D 8 quattuordicim D xɪɪɪɪ R || xn B 4 dimersae B || ericinam D 5 karith- B 7 karth- B 9 condicionebus D conditionjbua B || consecuntur B || condicionis D conditiones B 10 sardiniaque (s in ras.) R; Sardinia minus accurate ab Orosio litemque ab Aurel. Vict. Vir. ill. 41) hic memorata: cf. Weissenborn ad Livium 31, 1 § 5 || impensis D 11 talentum] LBlD talentorum R2Bv 12 xx R || conditioJB 13 est habita v || post] -d- (col. rubro) Post (d non estpro capituli numero) D || uicensimum] L uioensimo D uigensimum (n er.) B 15 tres et xx B 16 quot! (apicem add. m. 1b itemque post quot tertium, post exercituum et perpensa) L quot (t ex d ?) R || karthaginiensium B carthageniensium D 17 qui ut consules L 0 agmina (mina atramento pallido et charact. diuersis) B )

237
numerum nauium contraxerit profligarit oppresserit? et tunc demum, si illa ad plenum perpensa uideantur, de praesentibus indicetur.\'

Anno ab Vrbe condita DVII repentina subuersio ipsius Romae praeuenit triumphum Romanorum; neque enim temere dixerim, quando non uel modicam laetitiam Romae superueniens repente quam grauissimus luctus oppresserit. siquidem Q.

Lutatio Catulo A. Manlio consulibus diuersae ignium aquarumque clades paene absumpsere Vrbem. nam Tiberis insolitis auctus imbribus et ultra opinionem uel diuturnitate uel magnitudine redundans omnia Romae aedificia in plano posita deleuit.

Diuersae qualitatee locorum ad unam conuenere perniciem, quoniam et, quae segnior redundatio tenuit, madefacta dissoluit et, quae carens torrentis inuenit, inpulsa deiecit.

aquarum grauissimam cladem granior ignis secuta uastatio est; qui ignis, incertum unde surrexerit, plurimas oiuitatis partes peruagatus cum hominum domoramque miserabilem stragem fecit tum etiam tantum opum uno consumpsit incendio quantum plurimae et peregrinae uictoriae conferre non possent.