Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nam arentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam cognatamque Graeciae ciuitatem, uindicaturus totas uires Epiri Thessaliae et Macedoniae, elephantos etiam usque in id tempus inuisos Romanis numero xx in Italiam primus inuexit: terra mari, uiris equis, armis beluis, ad postremum uiribus suis dolisque terribilis,

nisi quod Delphici illius uanissimi spiritus et mendaoissimi nebulonis, quem magnum ipsi uatem ferunt, responso circumuentus ambiguo exitum fecit eius, qui non consuluisset.

itaque apud Heracleam, Campaniae urbem, fluuiumque Lirim prima inter Pyrrhum regem et Laeuinum consulem pugna commissa est. consumpta est grauissimo certamine dies, utrimque omnibus mori intentis, fugere nesciis.

introductos autem iflter -conourrentia agmina elephantos forma truces, odore graues, mole terribiles ut uidere Romani, nouo pugnandi genere circumuenti et territi, equis maxime pauitantibus, diffugerunt.

sed postquam Minucius quartae legionis primus hastatus protentam in se manum beluae gladio desecuit et conturbatam dolore uulneris auerti bello atque in suos saeuire conpulit eiusque [*]( AVCTORES § 6 Florus 1, 18 § 6, sed n. xx ex Liuio 13 § 7 adhibitus Augustinus De ciu. D. 3, 17, fort. etiam Liuius 13 § 8—§ 12 traditam non est Liuius 13, ad § 8—§ 10 deeecuit adhibitus etiam Florus 1, 18 § 7—9 uidetur ) [*]( 2 tarentinus D || plurimo D || praesidio D || fultus LD 3 pyrrus LR pirrus D || qui (i al. m.) R 4 transdoxit] LRD trah duxit h 5 lacedemoniis D || greciae R 6 eperi D || tessaliae (h al. tn.) R || machedoniae LR1 7 elepontus D 8 uiginti LD || ∗equis R 9 beluis] LR belluis D 10 delfici RD || spiritus] sic sps. L || nebolus D 13 lirim] RD (item Florus) lyrim LA Sirim fh 14 pyrrum LR pirrum D || leuinum LRD || cο̃missa R 15 consumta D consumtus fh 17 odor D 18 ut om. D 19 et s. uers. add. m. 2 aut 3 L 20 minutius R U hastatus (h in ras.) R 21 gladium L1 (corr. m. 3) || desecauit R || uulneraris D 22 suo D || compulit Rb )

208
inmoderato discursu perturbari ac permisceri coepere, finis pugnae etiam beneficio noctis inpositus est.

Victos fuisse Romanos turpis fuga prodidit: quorum tunc cecidisse referuntur peditum xnn DCCCLXXX, capti ICCCX, equites autem caesi CCXLVI, capti DCCCII, signa amissa xxn.

nam qaantns e diuerso numerus sociorum Pyrrhi fuerit extinctus, memoriae traditum non est, maxime quia scriptorum ueterum mos est ex ea parte quae uicerit occisorum non commendare numerum, ne uictoriae

gloriam maculent damna uictoria, nisi forte oum adeo pauci cadunt, ut admirationem terroremque uirtutis augeat paucitas perditorum, sicut in prima Persici belli congressione apud Alexandrum Magnum fuit: cui inter cccc fere milia hostium interfecta nouem tantummodo in exercitu eius pedites defuisse referuntur.