Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

nam cum diu obnixe cunctis in mutuam caedem ruentibus, anceps belli penderet euentus, Pyrrhus, transfixo bracohio saucius, prior cessit e proelio. sed et Fabricius legatus tunc uulneratus est.

elephanti prima, pugna uulnerari atque in fugam cogi posse [*]( 1.2 carmina (Ennii Ann. 6, 12 Vahlen) non sunt perscripta suis uersibus in codd.; fuisse olum uidentur fere talia: Qui inuicti fuuere uiri, p. o. O., HOB egomet pagna et q. a. 1 antehoc R || inuicti ante Pithocus ap. Landuifum 2, 16 || fuere] fuuere Lautius fh fuerunt (deleto uiri) Heynius 2 ego in] egomet G2 et ego in Pithoeus || hiidem LRD 8 increpitaretur] LR increparetur Dv || qui* (er. a) L 4 si iterum] iterum se D 5 interea. (er. n) D, 7 actam Ra || accomulatamque L adcum- RaD 8 ueluti D 9 hostilcia (sed c erasa) L || oboberta D || horribile (i pro e L3) LD 10 xxx∙ et quattuor eorum idem L xxx ex his ∗∗∗∗ idem (eras. eort uid.) R uiginti et quatuor eorum idem D 11 duo et xx R duo e uiginti D 12 examinata R* || conplurima] D complarima AG edpl- R1 quampl- LR2, v || ut] aut D || in signum] LD ∗∗signum R signum fh 13 ante sed erasa sunt :.......olque D 14 pyrrum LB pirrum D 16 ad pyrrum LR1 ad pirrum D a pyrro R2 || diu] duo (qui saepe alias dio) D 17 obnixae L || penderat R1 18 pyrrus LR pirrus D || bracohio] LD brachio R || prior saucius L || caessit D receseit R 19 tunc unIne |ratus (ncnnl m. 1 in ras. ex uln∗; ne et ra ex corr. add. m. 1) D 20 cogi. (eras. t) R ) [*]( V. ) [*]( 14 )

210
deprehensi, deinde subiectis inter posteriora, ac mollia ignibus exagitati, ardentes insuper machinas furore trepido circumferentes exitio suis fuere.

caesa sunt in ea pugna v milia Romanorum, de exercitu uero Pyrrhi xx milia prostrata sunt. regis signa ablata LIII, Romanorum undecim amissa sunt.

Pyrrhus bello fractus, Agathocle mortuo rege Syracusano ad Siciliae arcessitus imperium Syracusas concessit.

Sed Romanorum miseria nullis cessat indutiis; consumitur morborum malis intercapedo bellorum et, cum foris cessatur a proelio, agitur introrsum ira.

de caelo. nam Fabio Gurgite iterum C. Genucio Clepsina consulibus pestilentia granis Vrbem ac fines eius inuasit; quae cum omnes tum praecipue mulieres pecudesque corripiens necatis in utero fetibus futura prole uacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus proiciebantur, adeo ut defectura successio et defuturum animantum genus adempto uitalis partus legitimo ordine crederetur.