Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Et superiore iam libro contestatus sum et nunc necessarie repeto secundum praeceptum tuum de anteactis conflictationibus saeculi: nec omnia nec per omnia posse quae gesta et sicut gesta sunt explicari, quoniam magna atque innumera. copiosissime et a plurimis scripta sunt, scriptores autem etsi non easdem causas, easdem tamen res habuere propositas: quippe cum illi bella, nos bellorum miserias euoluamus.

praeterea ex hac ipsa de qua queror abundantia angustia oritur mihi et concludit me sollicitudo nodosior. si enim aliqua studio breuitatis omitto, putabuntur aut mihi nunc defuisse aut in illo tunc tempore non fuisse; si uero significare cuncta nec exprimere studens conpendiosa breuitate succingo, obscura faciam et ita apud plerosque erunt dicta, ut nec dicta [*]( AVCTORES § 1 superiore.. libro Orosius 1 praef. § 9 sq. et 1, 1 § 14 sq. § 2 breuitate - obscura (cf. § 3) similia apud Horat. A. poet. 26 et Quintilian. Inst. or. 8, 3 § 82 ) [*]( 1 necessariae PaRaD 4 innumera (in in ras. ampliore) P 5 copiosis∗∗sime P copiossime D || plurimis (mie ex bus corr.) P || sunt] suntẹ̀ẹṣ (es al. m. add.) R || scribtores L 7 miserias (priore i in ras. R) bellorum PR 8 ex] et ex P exex (et al. m.) R || de qua in ras. et corr. m. 2 P || quaeror L queror sed e in ras. PR || abundantiam L habundantia Pa Ra D || oritur (r prior ex corr. litterae procerae) P 10 ∗∗defuisse P 11 illo tunc] illo|tum D || tunc s. s. in R 12 nec ezpimere (nec e in ras. m. 1) R || compendiosa Rb 13 erunt dicta] erunt dubia P erunt dicta dubUa (erasa t) R || uideantor (uid in ras.; fuit p..) P )

135
uideantur:

maxime cum e contrario nos uim rerum, non imaginem commendare curemus; breuitas autem atque obscuritas, immo ut est semper obscura breuitas, etsi cognoscendi imaginem praefert, aufert tamen intellegendi uigorem. sed ego cum utrumque uitandum sciam, utrumque faciam ut quocumque modo alterutra temperentur, si nec multa praetermissa nec multum constricta uideantur.