Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

porro autem, inchoato semel bello Punico utrum aliquando bella caedes ruinae atque omnia infandarum mortium genera nisi Caesare Augusto imperante cessauerint, inquirat inueniat prodat quisquis infamanda Christiana tempora putat.

absque [*]( AVOTORES § 8 non ex Eus. 1670 (a quo eliena sunt illa quamuis prius uictus ; cf. Diodor. 16, 40 et 48: τὸπϱονενιϰη̃σϑαι τοὺς Πέϱσας) cap. 8 § 3 cf. Oros. 6, 22 § 1 § 4 cf. Oros. 4, 12 9 4 ) [*]( EXPILATORES 6 a Romanis—8 suscepta sunt compilauit Paulus 23, 10 sq. ) [*]( 1 exim] LPaRaD exin Pb eiifi Bb. 2 erupturos (o m. 2 ex u corr.) L eruptos P1 turerup∗os P2 || est] oneat L* 8 sidonam] LPBD || prouintiae R II orbem P 4 aegiptum P egyptum D II quãuis (ã in ras.) P || uictus] ∗∗∗uictã (ã in ras.) R 6 hic B II aduersus LW II gentem (m in ras.) P 7 sedicinis] Lb sedeoinis LaR sedecenis P sedioenis D 8 pyrrus LD phirrus P (ubique) phyrrus B 9 excaepit P II pyrri L phirri PR pirri D 10 punicum] LR1v punicum (pon. D) bellum PR2D 12 patentes (es add. al. m. sed ead. ut uid. expunxit R 13 merediem (e sec. in i corr.) P meridiem (i prior ex corr.) B 16 ceṡsare P ce̢ssare (priore a de- leta) P II agusto D || cesari∗nt (corr. m. 2) P c∗essauerint (erasa a) R 17 prodat 8. 1. add. m. 2 L || mfammanda P II tempora christiana PRDh )

153
illo tamen inter bella Punica unius anni ueluti anis praeteruolantis excursu Romani propter clausas Iani portas inter febres morbosque reipublicae, ad hoc brenissimo pacis signo uelut tenuissimo aquae gelidae haustu inlecti sunt, ut in peins recalescentes multo grauius uehementiusque adflictarentur.

At uero, si indubitatissime constat sub Augusto primum Caesare post Parthicam pacem uniuersum terrarum orbem positis armis abolitisque discordiis generali pace et noua quiete conpositum Romanis paruisse legibus, Romana iura quam propria arma maluisse spretisque ducibus suis iudices elegisse Romanos,

postremo omnibus gentibus, cunctis prouinciis, innumeris ciuitatibus, infinitis populis, totis terris unam fuisse uoluntatem libero honestoque studio inseruire paci atque in commune consulere — quod prius ne una quidem ciuitas unusue populus ciuium uel; quod maius est, una domus fratrum iugiter habere potuisset —;

quodsi etiam, cum imperante Caesare ista prouenerint, in ipso imperio Caesaris inlnxisse ortum in hoc mundo Domini nostri Iesu Christi liquidissima probatione manifestum est: