Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

anno siquidem ab Vrbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt foednsque pepigerant.

quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam x continuarumque miseriarum tenebras iuges historiarum fides locorumque infamia et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur.

Tanc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi uisa eat et saxea de nubibus grando descendens ueris terram lapidibus uerberauit.

Quibus diebus etiam Alexander Magnus, uere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius Orientis, est natus.

Tunc etiam Ochus, qui et Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum. diuturnumque bellum plurimos Iudaeorum in transmigrationem egit atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit :