Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sed ne Seleucus quidem tanta uictoria inpune laetatus est: nam neque ipse post LXXVII annos quietem naturalis mortis inuenit, sed extortam sibi infeliciter uitam uelut immatura morte finiuit:

quippe insistente Ptolemaeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumuentus occisus est.

Haec sunt inter parentes filios fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. tanti apud illos diuina atque humana religio pendebatur.

erubescant sane de recordatione praeteritorum, qui nunc interuentu solius fidei Christianae ac medio tantum iurationis sacramento\' uiuere se cum hostibus [*]( AVCTORES § 62- § 64 Justin. 17, 2 § 1.2.4 ) [*]( 1 et deleri iussit Grubitz p. 36 2 aspicientes] LPRD (-is D) || 1 re angustos R anguscioris D 3 totius] tutis D || eo om. D || lysimacus PR lisimachus D 4 ante] anee D 15 xv PR || lysimacus PR 6 machedonicae PR1 || tanta om. P1 7 inpone D || neque] que ue D || septuaginta septem L septuaginta et septem D 8 annis D || inter ficiliter D 9 ueluti RD 10 ptole. meo L ptholomeo PR ptholomaeo D || lysimacus PR lyn machus D || ahabuerit (corr. m. 2 ut uid.) L 11 occisus] LPRDg (sed & in mg. al. m. add. R), et occisus ed. 1542 fh || est om. D 12 filios] LPRf filius D, et filios v || sotios k (t radendo in c) R 13 conmercia PR* || diuina-erubescant] dierubiscant D || adque P* 14 sana D ||de recordatione] reconcordatione D 15 solus R soliusti D 16 [iuracionis sacramentum]. iuracionis sacramento (quae inclusi erasa sunt sed ut legi adhuc possint) D )

203
nec pati hostilia sciunt;

quibus indubitatissime probatur, quia non, sicut illi antea,

  1. caesa iungebant foedera porca,
sed quia nunc inter barbaros ac Romanos creatorem et dominum suum contestantes tantam fidem adhibita in sacramentum seruant euangelia, quantam tunc nec inter parentes ac filios potuit seruare natura.

Nunc autem finis Macedonici belli finis etiam libri fiat, praesertim cum iam abhinc Pyrrhi bella incipiant et mox Punica consequantur. [*]( AVCTORES § 67 caesa-porca Vergilius Aen. 8, 641 ) [*]( 1 uerba quibus —2 sicut om. D 8 porco∗∗∗quia ( posterior o in a corr. m. 3; ante quia erasa uidentur s &; quid supra q erasum sit incertum) P porca • ∗∗sed quia (eras. 1 uel 2 litt., s ex corr. add. uid.) , R 4 barbaros* (s fin. m. 2) P || et] ac PRv; om. KV2 V3 (in F, f. a. &) 5 sacramentum (um in o corr. m. 2) P 5 nec om. D 7 natura om. D 8 machedonici PR1 9 pyrrhi] Q pyrri LPB pirri D 10 consequatur D ) [*]( PAVLI • OROSII | LIBER m- EXPL• | IIiC. LIB. QVARTVS L EXPLICIT LIBBB TERTIVS INCIP (INCIPIT R) PAVLI HOBOSI (HOROSII R) ADVERSVS PAGANOS LIBER QVARTVS PR EXPLICIT LIBER: INCIPIT OROHI HISTORT- ARVM LIBER QVARTVS D )

204

Dixisse Aenean Virgilius refert, cum post pericula sua suorumque naufragia residuos aegre socios solaretur,

  1. Forsan et haec olim meminisse iuuabit
  2. .

haec sententia, semel apte ficta, semper uim sui triplicem diuersissimis effectibus refert, cum et praeterita tanto gratiora habentur in uerbis quanto grauiora referuntur in gestis et futura dum desiderabilia fastidio praesentium fiunt semper meliora creduntur,