Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
deinde Lysimachus generum suum Antipatrum insidiantem sibi interfecit filiumque suum Agathoclem ultra humanum morem perosus occidit.
Quibus quidem diebus Lysimachia ciuitas formidolosissimo terrae motu euersa, oppressoque populo suo crudele sepulchrum fuit.
Lysimachum autem adsiduis se parricidiis cruentantem omnes socii deseruerunt et ad Seleucum deficientes, pronum iam regem aemulatione regni, ut bellum Lysimacho inferret, hortati sunt.
res foedissimi spectaculi erat, duo reges, quorum Lysimachus annos natus LXXIIII, Seleucus autem LXXVII, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere.
ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reseruatum:
quippe cum orbem terrarum exstinctis iam xxxɪɪɪɪ [*]( AVCTORES § 56 filiumque—occidit Iustin. 17, 1 § 4 § 57— § 61 Iustin. 17, 1 § 1.2.6-8.10.9.12 (a quo tamen absunt illa § 61 exstinctis—ducibus, cf. Ruehl, Iahrb. f. Philol. Suppl. 6 p. 158) ) [*]( 1 correpto Rb DG (sibi iuncto glossa m. 2* G) || fuga 1 2 macedonie 1 mMhedoniae PR1 || pyrrhus] O pyrrus PR1 pirrus D || lysimmachus 1 lysimacus PB lisimachus D 3 antipatrem P2 4 agatoclem PBD 5 lysimachia] AG (qui etiam h Lysimachi nomen rede scriptum ubique exhibent) lysimacia B lysimacia P lysimmaehia 1 lisimaeia D || formidoloeissimo 1 formiis dulos-simo (u in o corr. al. m.) B 6 hinc Terraemotu denuo su- perstes L 7 lysimaeum PB lisimacum D || assiduis (pr. s in ras. R) BD || ee] isse Pa || cruentata (u fin. ex e uel o) B 9 emnlacionem D || lysimaco PB lisimacho D lysimachi L || inr feret (r 8. s. m. 2) P 10 dno] LPD duos| (s fort. ex corr. add.) R 11 lysimacus PB lisimachoa D || natu septuaginta quattuor (-ttur D) LD, s. et q. natus h || septusginta septem LD . 12 alterutram om. D || cucurrere D || acue (er. a) R 13 quidem hoc PR || conmilitonum LPB 14 se* (d m. 2) P || exemplum (ex add. m. 2) P 15 extinctis LPBD || triginta (treg. D) et quattuor LD )
in eo bello Lysimachus, uel amissis uel interfectis prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. sio Lysimachus solutio pugnae Macedonicae fuit.