Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Igitur causa et origo bellorum epistula Alexandri regis fuit, qua iussit omnes exules patriae libertatique restitui potentes enim ciuitatum Graeciae timentes, ne exules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt.

primi Athenienses, contracto triginta milium exercitu et ducentis nauibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte uenerat, gerunt, per Demosthenen quoque oratorem Sicyonam Argos et Corinthum ceterasque ciuitates sibi socias adiungunt, Antipatrum obsidione cingunt.

ibi dux eorum Leosthenes telo e muris iacto perfossus occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt eiusque copiis conminutis ipsum interficiunt.

Perdicca uero bellum Ariarato Cappadocum regi intulit eumque uicit. in qua uictoria nihil praeter uulnera et pericula conquisiuit, nam omnes ante inruptionem urbis suae succensis domibus suis se suaque omnia concremauerunt.

Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur, grauissime multis prouinciis et insulis ob auxilia uel negata [*]( AVCTORES § 14—§ 16 Iustin. 13, 5 §.2 — 6.8.*9.10.12.14 ex- ceptis praesertim § 16 siusque—comminuti Orosianis § 17 Iustin, 13, 6 § 1.2 § 18 et % 19 Iustin. 13, 6 § 8.10.11.16 ) [*]( 1 epistola P H regis fnit] L fuit regis PRD 3 greciae R 4 regno (eg in ras. m. 1) D || machedonum LR1 || defecerant D 5 trigenta D XXX PR || docentis D 6 cum om. P1 || grecia RD || sorte (e al. m. in ras.) M || uenerat]. LPBD euenerat Iustini eodd. ut ttid. obneoerat fh 7 demoethenen] LPR (h om. P1) dimus . thenen D || siciona margus D || aicyoniam L sychonam (y ex i) P sychionam R 8 corynthum L choryntum (y ex i P) PR || adiungunt] LA adiungnnt et PR iungunt D || antepatrum D 9 leosthenes] D ledstenes LPR 10 perfosus R perfosus L perfessus D || leonnato] Rb leonnati LRaD leonati∗ P perfosusLperfeвsUBDIIleonnato]BbleonnatiLВ-DBP 11 antepatro D || copia (i s. s. m. 2) P || comminutis PRD 18 perdica LP\' || ariarato] LPRD, Arianthi fh 15 conquesiuit P || irruptionem Rb 16 successes D || suis B || concremauennt] LP* -rant Pb RDAv 17 et om. D || perdicam Ra 18 post grauissime male interpungunt « (correxi cum PR) || prouiuncis (i 8. 8. m. 2) P || ob (o al. m. in ras. ex a ut uid.) R ) [*]( v ) [*]( 13 )

194

uel praestita dilaceratis, diu deliberatum, utrum in Macedoniam bellum transferretur an in Asia gereretur: nouissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua uiscera armatur.

Ptolemaeus Aegypti uiribus et Cyrenensibus copiis instructus occurrere bello Perdiccae parat. inter haec Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se proelio digladiati sunt.

uictus Neoptolemus ad Antipatrum fugit: quem ut Eumenen de insperato opprimat perurguet: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit.

in eo bello Polypercon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis uulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes uictor euasit.

Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis ipse [*]( AVCTORES § 20—§ 22 Iustin. 13, 6 § 18—20; 8 § 1.3 — 9 § 28 Iustin. 13, 8 § *1*2.10 ) [*]( 1 praestita L II delaceratie P II macedonia P mace*donii (e in ras. al. m.; ã ex a corr.) R macedoniae D 2 transferrėṙetur P transfer∗∗retur B II an in asia gereretur om. D II a∗sia B 3 aegiptum PD || petiit B 4 mace∗donia (e in rae. al. m.) R 5 ptolemeus L ptolomens D pholomaeus P P tholomeus (eras. os ?; alt. o ex e) R || aegipti D || et add. m. 2 P II cerenensibus D 6 instrnctis PaD II occurere R occurre D || bellum D || perdicae L 7 neoptolemeQs La || et] && D II eomenes P eumenis (i in e) B eumenes (tert. e statim ex u) D II cruentissimo R || plio P || ad digladiati sunt in mg. ł diu grassati sunt al. m. saec. x B (sic in textu E) 8 fugit; (git; in ras.) B 9 eomenem P eumenem D II de inaperato] Bb dia parato (dis statim corr. ex dl s uel dll) D deaperato (e prior ex corr.) P desperato (o in f ut viti. corr., sed ṽ erasum) Ra desparatum L II perurget (-it D) PRaD II eo menes D 10 ininsidiis B II in eo] et in eo PB II polypercon] LPBD 11 neoptolemeus La neoptolemus P (opt in ras.) R (p ex b) || uerba et eumenes — neoptolemus omissa in mg. add. m. 1 P 12 neoptololemeus L neoptolemus (p ex b) B II euminis D 13 ptolemeo LD photolomaeo P ptholomaeo (t al. m.) R II aceruissimo (sed. u in ras. P) LP acerbissime (b ex u) B aoerbisseme D II ammissis copia P* ammissis copiis D amissis copUs 8. s. m. fori. 1 R )

195
quoque interfectus est. Eumenes Python et Illyrius et Alceta frater Perdiccae a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque aduersus eos Antigono decernitur.

Itaque Eumenes et Antigonus conlatis adnersum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes uictus in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus Antigonus ab obsidione discessit.