Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim milia militum Romanorum illo bello prostrata sunt.

Ita autem quotienscumque Galli exarserunt, totis opibus suis Roma detrita est, ut sub praesenti nunc concursatione Gotthorum magis debeat meminisse Gallorum. [*]( AVCTOREs § 10 per XLVIII annos] cf. Liuius 10, 31 § 11 quot milia cf. Florus 1, 15 § 3 § 12 Dolabella sqq. — § 14 Liuius 12 (cf. per.) et Augustin. 3, 17 ) [*]( 1 quadraginta et nouem] LD LVIII P1 xLet VIIII P2 x L & vini R 4 corio D 5 quod RaD || hominum] hostium P hominum hostium R || quod Ra 7 agri sabini (ri s in ras. ang.) P agri sabani D 9 cccc mo . LX mo. tertio L quadrigentisemosexagin- semo tertio D || domicio D || cyys P cnss R 10 bres bι̣ṭerι̣ṭṇ R || samnitis D 11 rediuium D 12 misere legatos om. m. 1 s. lin. add. m. 2 L 14 cofnprimendum Rb 15 dum D || oppressus (op ex ob) R 16 periit PR\' || praeterea] interea L 17 tredecim] L (item Augustinus) XVIII (x linea deletum) P xviIi R decem et octo D; XVIIIex dittographia natum || militum] L etiam militum PBD (etiam militum sed omisso milia T) || haec -noram illo bello prostrata sunt m. 2 scr. in spatio angustiore a m. 1 relicto in P 18 prostrati R 19 ita] Uia D || quociens|cum D 21 gotthorum] L gotbomm PRD )

190

At ego nunc reuocor, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces reuoluam, qui mortuo Alexandro diuersas sortiti prouincias mutuis se bellis consumpserunt.

quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare uideor, quasi aliqua inmensa castra per noctem de specula montis aspectans nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam.

ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per uniuersam Asiam et plurimam Europae partem Libyaeque uel maximam, horrendi subito bellorum globi conluxerunt:

qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris quasi fumi caligine turbauerunt.

sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero.

Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit, principes uero eius quattuordecim annis dilaniauerunt et ueluti opimam praedam a magno leone prostratam auidi discerpsere catuli, seque ipsos inuicem in rixam inritatos praedae aemulatione fregerunt.

itaque prima [*]( AYCTORES § 1 mortuo Alexandro cf. Eus. 1693 § 6 xn annos item Eus. 1681 || XIIII annis] computauitne usque ad Herculis necem ab a. 323-309 ? uide infra § 38 et § 33; at cf. § 60 § 7—§ 13 Iustin. 13, 4 § 10.12-23 ) [*]( 1 ut p haec in ras. angustiore m. 2 P 2 romanis D || perpes si R || sint L || macedonum (h m. 1) P machedonum R* 8 diuersi sortitas L\' 4 prouencias (e in i) B || motuis P || se om. L || consumserunt D 6 inniensa D || asspectans (as in ras. m. 2) P i h 7 campo P 8 macedoniae (h m. 1) P machedoniae LR1 || a*siam (er. s) R 9 libiaeque P1 lybiaeque P2R libie|que D 10 bellarum D || conluxerunt]LPlD confluxerunt P\'R || qui cù ea loca pcipue in spatio a m. 1 relicto scr. a m. 2 P || praecipn*e Rb praecipuae (e fin. ex corr. fort. add. in D) RaD praecipua L 12 nequam D 15 XII PR 16 obpressit (ob del. m. 2) P || XIIII PR 17 a om. P 18 discerpsere (dis add. m. 2) P || ipso D 19 inritatus D irritatos Rb || prima ptolemeo L ptholomeo prima P ∗∗∗ptholomeo prima R ptolomeo prima D )

191
Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte prouenit. confinem huic prouinciae Syriam Laomedon Mitylinaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt.

Mediae maiori Atropatas, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia maior Antigono Philippi filio adsignatur.

Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit.