Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

siquidem et illi prius eos bellis adfiixerunt, quos postea suis legibus ordinarunt: et hi nunc hostiliter turbant quae — in quo non permiserit Deus — si edomita obtinerent, ritu suo conponere molirentur, dicendi posteris magni reges, qui nunc nobis saeuissimi hostes adiudicantur.

quolibet haec gesta talia nomine censeantur, hoc est siue dicantur miseriae siue uirtutes, utraque prioribus conparata in hoc tempore minora sunt, atque ita utraque pro nobis faciunt in conparatione Alexandri atque Persarum: si uirtus nunc uocanda est, minor est hostium; si miseria, minor est Romanorum.

Anno ab Vrbe condita. CCCCL Fabio Maximo v Decio Mure iiii consulibus quattuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. namque Etrusci Vmbri Samnites et Galli uno agmine conspirantes Romanos delere conati sunt.

tremefacti hoc bello Romanorum animi et labefactata fiducia est, nec ausi sunt totum sperare de uiribus: [*]( AVCTORES § 1 et § 2 Liuius 10, *24 (cf. 14) . 21 ) [*]( 1 adquaerere (corr. m. 2) P || student in ras. P 2 hostes (e in i) P || uictores (e in i) P 3 eos prius PR || bellis 8. line add m. 2 L bellos (o in i corr.) P bello D || afflixerunt (pr. f in ras.) B || ordinaoerunt P (ordinar̃ R) 4 bii PB* || hostiliter B || turbant] turbant regna PB || in quo non] LPB in quonam D quod non v 5 iobtenerent P || componere RbD 6 posteri L poteris D || regis P1 || qui] q: P\' q;ui P || nonis L 7 haec] LD autem PB (confusis uidelicet his alibi in PR exstantibus notis h~ i. e. haec et , h\' i. e. autem) || tali- (a s. s. m. 2) P tali D || censantur (e s. s. m. 2) P 8 comparata LRbD 9 ∗ita B 10 comparatione RbD || atque L 11 uocanda est] uocanda P1 || minor est hostium] hostium D 13 CCCCL(i. e. L in I mut.) P cccc mo quinquagensimo. L quadrigentisemo quinquaginsimo D || ũ. (lineam ~ add. m. 2) L quinto PRD 14 im- L quater PD quat s. s. m. 1 B || conss. L c̃ss̃ B || quatuor P1 || aetaliae D 15 etrusti D 16 uno] ono (ex one m. 1) D 17 et labefactata fiducia est] et labefacti P1 et lab i t actata fiducia est D 18 ausi snnt] LPBD ausi fh )

186
dolo diuisere hostes, tutius rati pluribus se bellis inplicare quam grauibus.

itaque cam, quibusdam suis ad populandos hostiles agros in Vmbriam Etruriamque praemissis, Vmbrorum Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properarunt.

in quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem uicit.

eo proelio quadraginta milia Samnitium siue Gallorum caesa, Romanorum uero septem milia ex Decii tantummodo parte qui occisus est exstincta referuntur.

fuisse autem absque Etruscis et Vmbris, quos astu Romani bello auocauerunt, Gallorum et Samnitium peditum CXL milia cccxxx, equitum uero XLVII milia Liuius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam.

Sed — ut saepe dictum est semper Romanorum aut domesticam quietem extraneis bellis interpellatam aut externos [*]( AVCTORES § 3—§ 6 Liuius 10, 27-30 § 6 absque Etruscis — Liuius refert] at Liuius 10, 30 § 4-6 sed superiecere quidam augendo fidem qui in hostium exercitu peditum xi (sic uel x. codices) cccxxx, equitum XLVI milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum Vmbris Tusoisque, quos et ipsos pugnae adfuisse. ) [*]( 1 doli P1 || totius L || implicare D 2 suis] ex suis D 3 umbriam etruriamque (riam etru in ras. et corr.) P umbriamlque D || etrnsciamque (& et sc in ras. al. m.) R || praemisis B 5 properant h 8 stragem (strag in ras. m. 2, sed ∗∗∗ag etiam m. I) P || praelio PR || XL P1R L P1 || samnicium D samnitum PR 9 cesa \' (a in ras.. m. 2) P || vn PR || decii (alt. i add. m. 2) P 10 extincta LB eztincta (n m. 1) D 11 a bello D 12 samnitium] LR samniti∗um (er. c) D samnitum P || . CIL. milia L CXL mil in mg. P1 CCL mit P1 CL milia R 13 cccxxx] P1R, item in mg. (ubi haec CXL usque ad XLVII mit. adscripta sunt) P* trecenta triginta L tricentu (ti ex ta) tregenta D || XLUII.milia L xLvn mit. in mg. P XLVII milia B LVII mif. P1 quadraginta sex milia D (item XLVI milia S) fort. interpolatum ex Liuii codicibus; praestabit omnino codicum LPR in numero VII consensum non respuere || libius PR || re.fert P 14 in ex im P 15 saepedictum (c add. m. 2) P )) do***mesticam P 16 aut add. m. 2 P )

187
prouentus morbis interioribus adgrauatos, tantum ut omnimodis ingentes animi undecumque premerentur — hanc cruentam [*](8 ) tristemque uictoriam pestilentia ciuitatis onerauit et triumphales pompas obuiae mortuorum exsequiae polluerunt. nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota ciuitas aut aegris suspiraret aut mortuis.

Sequitur annus, quo Romani instaurato a Samnitibus bello uicti sunt atque in castra fugerunt.

postea uero Samnites nouum habitum animumque sumentes, hoc est deargentatis armis ac uestibus, paratoque animo ni uincant mori, bello sese offerunt.