Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Et ne forte tunc quisquam opinetur uel Orientem solum Alexandri uiribus subactum uel Italiam tantummodo Romana inquietudine fatigatam: tunc etiam bellum Hagidis Spartanorum regis in Graecia, Alexandri regis Epiri in Lucania, Zopyrionis praefecti in Scythia gerebatur.

quorum Hagidis Lacedaemonius excitata et rebellante secum uniuersa Graecia cum Antipatri fortissimis copiis congressus inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit.

Alexander autem in Italia adfectans occidentis imperium aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et grauia bella ibidem gesta a Bruttiis [*]( AVCTORES 1900000] uide Oros. 2, 11 6 8 § 0 ab Orosio suo more exornata (cr. 16 § 11.12); sed illa Cappadocia subacta, supra 12 § 18 de Philippo narrata, perperam huc intulit cap. 18 § 1 tnnc - § 2 Iustin. 12, 1 § 4.6-11 exceptis § 1 in Lucania, de quibus uid. Oros. 3,11 § 1 § 3 Iustin. 12, 2 § 1.12-15, cf. Oros. 3, 11 § 1 et 14 §4 ) [*]( 1 ante per] 0 cod. Portensis, Grubitz ante corr. ex p P per (et etiam pro iam) T ante LRDv 2 decies nouies PBD || quanquam Ra 3 extra R || eodem L || assiae PRa 4 obpressae PRa || siria D || ∗∗∗, tyrus P tima D 5 aegyptus ante Mera. add. m. 2 L || addicta] PRbD addita LRa 8 detråctatum P || acciperit PRa 9 tunc] LPRD nunc Fabr. h, om. edd. 1510.1642 || solũa lexandri (a prior ex ã corr.) R 10 subiactum R subactã (a in ũ m. 1) D 11 hagidis] LPaD hagydis PbR || sparthanorum PB 12 grecia R 13 zophyrionis LPR (sed y ex i corr. B) zophirionis D || schytia L scithia PR || hagidis] LD hagydis PR 14 lacedaemonios L lachedemonius PR\' lacedaemonius R2D || grecia R 15 copiis L 16 talia D 17 affectans PRD (sed aff ex eff corr. in R) 18 a bruttiis] L ambrutis P abrujtiis (a ex ã; altera litterae u linea euanuit; in marg. I abrutis B abrutus D ) [*]( v ) [*]( .12 )

178
Lucanisque superatus est corpusque eius ad sepulturam uenditum.

Zopyrion uero praefectus Ponti adunato triginta milium exercitu Scythis bellum inferre ausus et usque ad internecionem caesus funditus cum omnibus copiis suis abrasus est.

Igitur Alexander Magnus post Darii mortem Hyroanos et Mandos subegit: ubi etiam illum adhuc bello intentum Halestris siue Minothea, excita suscipiendae ab eo subolis gratia cum trecentis mulieribus procax Amazon inuenit.

post haec Parthorum pugnam adgressus: quos diu obnitentes deleuit propemodum antequam uicit.

inde Drangas Euergetas Parimas Parapamenos Adaspios ceterosque populos qui in radice Caucasi morabantur subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta.

sed nec minor eius in suos crudelitas quam in hostem rabies fuit. docent hoc Amyntas consobrinus occisus, [*]( AVCTORES § 4 Iustin. 12, 2 § 16 et 17 ampliatus ab Orosio more suo (uelut his usque ad internecionem .. funditus .. abrasus est) § 5 Iustin. 12, 3 § 4 et 5 § 6 Iustin. 12, 4 § 12? (sed haec certe -quos-antequam Orosiana sunt) § 7 Justin. 12, 5 § 9 et 12 § 8—§ 9 Iustin. 12, 5 § 1; 6 § 14.2.3 excepto § 9 nenabulo ) [*]( v h 1 superatos P 2 zopyrion (h m. 2) L zophirion PRD || treoenta D xxx PR || exercitos L exercitū P 3 schytis L scithis PR schythis D || ausus et] LP7RD ausus ∻ P1; fort. ausus set corrigendum, ausus est et v || internitionem PbR (ni in ne al. m. R) internicionem PaD 4 abra∗sus (er. s) R 15 hircanos LPR hircanusD 6 mandoa] LPaD (-us D) maudos PbR mandros TO Mardos v || adhuc illum L || bello om. L || halestris] LPD halestris ragina (regina al. m.) R Thalestris v 7 seue P || minothea] LPR minotea D Minothaea regina ed. 1542 Fabr. h || excita] LD excitata PRh || ci 1suspendiae (i del. et ci et i s. s. m. 2) L 8 ccc PR 9 pugna L || aggressus Rb || obnitentes (supra s m. 2 r scr. sed mox deletum) L obnitentis D obsistentes PR (sed ist in ras. P) 10 propemodum (supra u m. 2 e uel i uel o scr. sed mox eras.) L || drangas] L drancas Pb R trancas P* trangas D || energitas D paripas 2 parimas parapamenos] LD parapamenos P paripas pariapamenos R M 11 adsapios P daspios D || causa si D 12 ibi om. D 13 taim D || credelitas (e prius linea deletum) L 14 hoc s. s. in R || amantas D || occi∗sus (er. s) P. )

179
nouerca fratresque eius necati, Parmenio et Philotas trucidati, Attalus Eurylochus Pausanias multique Macedoniae principes exstincti, Clitus quoque annis grauis, amicitia uetus nefarie interfectus:

qui cum in conuinio fiducia amicitiae regiae aduersus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege uenabulo transfossus, commune conuiuium moriens cruentauit.

sed Alexander, humani sanguinis inexsaturabilis siue hostium. siue etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem.

itaque pertinaci impetu in bella procurrens Chorasmos et Dahas indomitam gentem in deditionem accepit; Callisthenen philosophum sibique apud Aristotelen condiscipulum cum plurimis aliis principibus, cur eum deposito salutandi more ut deum non adoraret, occidit.