Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

itaque magnum pietatis miserationisque monumentum in reparatione eius operatus est. namque eam a Lacedaemoniis exinanitam Lacedaemoniorum praedis repleuit, Persis incendentibus concrematam Persis aedificantibus reformauit.

interea Artaxerxes rex Persarum, sicut principio dictum est, uniuersis Graeciae populis per legatos, ut ab armis discederent et paci adquiescerent, imperauit: non quia misericorditer fessis consuleret, sed ne se in Aegypto bellis occupato aliqua in regnum suum temptaretur inruptio.

Cunctis igitur Graecis optatissima quiete resolutis domesticoque otio torpentibus Lacedaemonii, inquieti magis quam strenui [*]( AVCTORES § 25 Iustin. 6, 6 § 1-4 II principio] supra § 1 ) [*]( 1 nathesieneis B || persici (c statim ex s) D || exerci|tus.ando.agesilai (erci ex corr. add. m. 1, tas.audo.a in ras. m. 1) D || exercitOs P || ageselai (se in ras. P) PB 2 lacedemoniorum PR 3 sparthani PR || circumaonantium (sonan in ras. m. 2) P || hostium P || clausit L 4 desperatio.. P 5 postqui (qui in ras. angust.) P 6 athenis (corr. al. m.) R || ipse s. 8. in P 7 or∗∗natissimam P (ordinatissimam T) ornatissumam (u in i corr.) R 9 monumentum (u priore in i corr.) R 10 reparationem (ra 8. s. R) PR || lacedemonils R lacedemoniis D 11 lacedemoniorum RD || prę∗∗dis (s in ras. paullo ampliore) P (praesidiis g uelut E) 13 artarxerxes L artarxerses PR || princfo P in principio R 14 uniuersis (s m. 2) L || greciae R || disce*derent P 15 paci (u m. 1) D pati R || quia] LPRD (quia sed uia add. m. 2 P) quod v || fessis P 16 aegipto P 17 temtaretur D || irruptio Rb 18 grecia R || obtatissima PR* || resolutis (tis in ras.) P solutis L 19 lacedemonii RD )

143
et furore potius quam uirtute intolerabiles, post bella deposita temptant furta bellorum.