Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur tamquam ipsi interitum suum et exigerent et uindicarent. mirum diotu sescenti uiri castra sescentorum milium inrumpunt.

tumultus totis castris oritur. Persae quoque ipsi Spartanos adiuuant mutuis caedibus suis. Spartani quaerentes regem nec inuenientes caedunt sternuntque omnia, castra peruagantur uniuersa et inter densas strues corporum raros homines uix sequuntur: uictores sine dubio, nisi mori elegissent.

proelium a principio noctis in maiorem diei partem tractum : ad postremum uincendo fatigati, ubi quisque eorum deficientibus membris uisus est sibi mortis suae ultione satiatus, ibi inter impedimenta [*]( AVCTORES sescenti cf. Oros. 2, 11 § 9 to ) [*](1 auxiliares B 2 subtraherent B* || pugna B || ac se ad se P 3 sparthanis PRB 5 demisia B || sparthanos RB 6 ezpectandum PRD || bostem R 7 occansioce D || conmiscenda] LPRaB cõmisc. Rb 8 fore] pore D 9 esse perituros] LPBBD (-rus D) esse del. fh 10 male B 11 sescenti] LlD sexcenti L\'B DO PB 12 sescentorum] L1PD sexcentorum L3R (sed x m ras. B) DO B || irrumpunt (pr. r in ras.) B || tumultis P 18 perse D || sparthanos B 14 sparthani PBB 15 cadunt D 16 densastrues D || dan∗sas (s prioris pars superior al. m.) B || hominũ * u PB* homines Rb || uic (c linea deletum) L || sequntur PD seqntur B seqitar B 17 eligissent LB || inproelium B || aj in D 18 tractumMt R || ad] LBDv Iustini codices ac PR, cf. 1, 21 § 11 19 difficientibus B 20 est in ras. ample P || inter (r add. m. 2) P || impedimenta] LB impidimenta D inpaedimenta Ρι̃p+edim̃ta (I s. 8. al. m.) B )

105
cadauerum campumque crasso et semigelato sanguine palpitantem lassus lapsus et mortuus est. Xerxes bis uictus in terra nauale proelium parat. sed

Themistoclee dux Atheniensium cum intellexisset Ionas — quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Persarum impetum uerterat — in auxilium Xerxis instructam classem deducere, sollicitare eos parti suae hostique subtrahere statuit.

et quia conloquendi facultas negabatur, locis quibus Iones accessuri nauibus uidebantur proponi symbolos saxisque adfigi iubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem iniuste desides apta increpatione corripiens atque ad antiquorum iura foederum religiosa adhortatione persuadens praecipueque admonens, uti commisso proelio cedentium uice inhibeant remos seseque bello auferant.

igitur rex, partem nauium sibi detinens, spectator pugnae in litore manet. contra autem Artemidora, regina Halycarnasi, quae in auxilium Xerxi uenerat, inter primos duces acerrime bello inmiscetur, ita ut uersa uice in uiro [*]( AVCTORES § 1-2 adfigi iubet Iustin. 2,11 § 19; 2,12 § 8; 2,12 § 1 et 2 § 2 socios quondam-auferant *Iustin. 2, 12 § 3—7 § 3--5 Iustin. 2, 12 § 22-27 ) [*]( 1 semigålato P || palpitantẽ P 2 lassus lapsus] LRb lasus lapsus B lassus labsus PR2 D, lapsus h 8 proilium D proelium B* sed o in e corr. a Bm(sic !) 4 themisthocles D 5 \'snperiori (i al. m., i fin. in ras.) R superiori D || praebebat P2Rb 6 xerxis (i ex ras.) B xersis LB || Bollicitareq. (q. add. m. 2) P 7 suae (e linea deletum) P || colloquendi (1 prior in ras.) B 8 nagabatnr P negababetur (ba statim 8. 8. m. 1) D 9 symbnlos Bt simbolns D || 9 adfligi (l linea quoque ddetum) L affigi (f pr. in ras.) B 10 desides] LP1R2D deletum a m. 1 aut 2 in P agentes (sic 1 agentes Rm) RmBh (ex Iust.) 11 adque LP2BD || foedarum L* 12 exortatione B || precipneque L 13 conmisso B || caedentium B cedentium (n ex m corr.) P c *edentium B || ad uers. inhibeant-igitur in marg. i B || inhibeant∗∗ P 14 rex om. BD || sibi] ibi B || exspectator (-tnr D) BD 15 econtra Rb || artemidora (m al. m.) B 16 halycarnasi] LPBBD || xersi D 17 ut om. D || in uiro in ras. P )

106
feminea cautela, in femina uirilis audacia spectaretur.

cum autem anceps pugna esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis paulatim se certamini subtrahere coeperunt: quorum defectio Persas iam fugam circumspicientes aperte fugere persuasit.

in qua trepidatione multae nanes mersae captaeque sunt, plures tamen saeuitiam regis uelut immanitatem hostis timentes domos dilabuntur.