Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
porro autem Athenienses ubi aduentare Darium conpererunt, quamuis auxilium a Lacedaemoniis poposcissent, tamen, cum detineri Persas quadriduanae religionis otio conpertum haberent, spem occasione sumentes instructis tantum decem milibus ciuium et Plataeensibus auxiliaribus mille aduersum sescenta milia hostium campis Marathoniis proruperunt.
Miltiades ei tunc bello praefuit, qui celeritate magis quam uirtute fretus alacri satis expeditione prius hosti comminus inhaesit quam posset expedito sagittarum iactu propulsari.
tanta in: [*]( AVCTORES § 8-10 Justin. 2, 9 § 8-12 ) [*]( 1 LXXX PRB || trepidus (u ex o ?) R || amisorum B admissorum D 2 dampna B 3 sensit R sensit (s aU. in ras. m. 1) D 4 asyam B || machedoniamque L machedoniam Pq. ma∗cedoniã R || adgresus B aggr. (g pr. ex d) R 6 congresione B || in 8. lin. add. 8. 2 P || cur] LPRBD quod v 6 aduersũ (sũ add. m. 2) P || adque LP*D 7 autem om. PB || ∗∗∗∗∗∗ ubi (5 uel 6 litt. eras.; et plate ?) D || adnentarse R* || compererunt Rb D 8 lacedemoniia BD I lachedemonis P la∗cedemoniis (c ai. m. ex ch) R || poposcissent in ras. m. 1 D || tunc B 9 deteneri (detin. Rb) persas LPRaB detinire persas D. persas (quod pro lacedaemonios male posuit Orosius) del. fh || quatriduanae Rb quadriduae Bm || compertum Rb cum pertum D 10 occassione B || decim B x PR 11 plateensibus LPD placentibos Bt (t, omissa litterae corrigendae nota, B" qui uoluit fortasse pla- tentibus) eplateensibus (e prior in ras. et c s. s.) R || toauxiliaribus R 12 sescenta] L\'D sexcenta L* DC PRB || hostium R || proruperunt B1 inruunt B" || militiades B miliciades D 18 caeleritate RB (cae m ee R) 14 alacri satis] alaeritatis (i altera ex e corr.) P alacntatis B || hosti B hostis D 16 possit BD || expedit*o (er. i) B || tanto B )
ducenta milia Persarum apud campos Marathonios ea tempestate ceciderunt.
sensit Darius hoc damnum: nam uictus fugatusque arreptis nauibus refugit in Persas.
cum autem instauraret bellum et ulcisci in uictores moliretur, in ipso apparatu concidit olympiade LXXIIII, hoc est post Vrbem conditam anno CCLXXV, quo tempore Romae Popilia uirgo ob crimen stupri uiua defossa est.