Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

cum autem instauraret bellum et ulcisci in uictores moliretur, in ipso apparatu concidit olympiade LXXIIII, hoc est post Vrbem conditam anno CCLXXV, quo tempore Romae Popilia uirgo ob crimen stupri uiua defossa est.

Xerxes Dario patri in regnum succedens bellum aduersus Graeciam a patre susceptum per quinquennium instruxit; qugd Demaratus Lacedaemonius, qui tunc forte apud Xerxen exulabat, per tabellas primum scriptas deinde ceratas suis prodidit.

igitur Xerxes septingenta milia armatorum de regno et trecenta de auxiliis, rostratas etiam naues mille ducentas, [*]( AVCTORES § 11 Iustin. 2, 9 § 20 § 12 Iustin. 2, 9 § 13 § 13 cum—concidit Iustin. 2, 10 § 1 || olymp. — defossa est cf. Eus. 1531 (ol. LXXIII Arm.) cap. 9 § 1 et 2 Iustin. 2, 10 § 12.13.18- 20.22, sed illa § 2 uix maria ad cursum secundum Iustin. 2,13 § 10 ) [*]( 1 ut alia ez h || parte (e ex ę uel ae) B 2 peccudes (c linea quoque deletum) P 3 putarentur (a ex u aZ. m.) B || co PRB || apud] LPBBD ad h 4 caeciderunt P ciciderunt B || dampnum BB (sed p al. m. in ras. in R) 5 uictus] motus B || arreptus D || retugit D 7 Olympiade capituli principum est in P (non in R) D itemque h. I. interpunctum et maiori illud uerbum prima littera scriptum in B || oUmpiade (a. s. al., pone m erasa p) B olimpiade D || LXXIIU) PBB septuagensima quarta LD 8 OOLXXV] PBB ducentesimo septuagesimo quinto L ducentisemo septuaginsemo quinto D || romę (0 ex e ?) B || popilia] LBPBD propilia PR* 10 nullo spatio ante xerxea PD Xerxes RD xerses L || regno B regnom D 11 greciam RB (sed c al. in ras. in B) || a. B || quod demarathus LBD quod demarathoa (os in vs, deinde in is corr.) P qd demarathos B 12 laoedemonius Pb B lacedemonios P* lacedaemonibus D lacedemonibus B || forte 8. I. add. m. 1* aut 1b L om. B || xerxen] LPBD xerxem B || exulabat] PbR2D exsolabat L exolabat PaB2 14 xerxes] xerxen B || DCO PBB (in ras. P) || trecenta] LD 000 P. ccc‧ B 000 B, trecenta milia v 15 atoribauxiliǐs (sic) B || &\'am B || mille docentas D 1 00 tas B ‧1‧cc. PR )

103
onerarias autem tria milia numero habuisse narratur; ut merito inopinato exercitu inmensaeque classi uix ad potum flumina, uix terras ad ingressum, uix maria ad cursum suffecisse memoratum sit.

huic tam incredibili temporibus nostris agmini, cuius numerum nunc difficilius est adstrui quam tunc fuit uinci, Leonida rex Spartanorum cum quattuor milibus hominum in angustiis Thermopylarum obstitit.

Xerxes autem contemptu paucitatis obiectae iniri pugnam, conseri manum imperat. porro illi, quorum cognati et commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, et certaminis simul et cladis exstitere principium.

deinde succedens sibi turba maior ac segnior, cum iam neque ad procurrendum libera neque ad pugnandum expedita neque ad fugiendum prompta solis mortibus subrigeretur, triduo continuo non duorum pugna, sed caedes unius populi fuit.