Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

quapropter desinant religionem lacerare et lacessere patientiam Dei propter quam habent, uti et hoc quoque inpunitum habeant, si aliquando desistant.

recolant sane mecum maiorum suorum tempora, bellis inquietissima, sceleribus exsecrabilia, dissensionibus foeda, miseriis continuatissima, quae et merito possunt horrere, quia fuerunt, et necessario debent rogare, ne sint:

eum sane rogare solum Deum, qui et tunc occulta iustitia permisit, ut fierent, et nunc aperta misericordia praestat, ut non sint. quae modo a me plenius ab ipso Vrbis exordio, reuolutis per ordinem historiis, proferentur. [*]( 1 clementia a L 2 autem] sic at P at B || misBere B muserae P misere (c er.) B 8 babyloniae] LP babilosiae RD babylloniae B, babylonis h || similis (s add. m. 2) P 5 defactns D || exs— (eras. fort. compendium) P 6 illa ***** (rasura m. 1 est) B 7 quare om. B || quoniam (i in rasura) P sic qs B 8 hiic B || relegionis B 9 Berata L || relegionis B 10 uoluntatis LB || impleuit] LPB implinit D inplenit B || hiic B 11 christiams quibus D || parcerent et (et m. P) L 12 in s. 8. m. 1 B om. D || parcetur D 14 nti (ti in ras.) P 16 execrabilia PRb 17 faeda B 18 poesint D || rogare debent B 19 eum] cum B 20 permitsit L permisit (t in ras. ampl.) P || fieret (n m. 1 aut 3) L fierint PB1 || praestet PBB prestit D 21 orbis LB* 22 hy- storiis B )

88

Anno post euersionem Troiae ccccxmi, olympiade autem sexta, quae quinto demum anno quattuor in medio expletis apud Elidem Graeciae ciuitatem agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo geminis auctoribus condita est.

cuius regnum continuo Romulus parricidio imbuit, parique successu crudelitatis sine more raptas Sabinas, inprobis nuptiis confoederatas maritorum et parentum cruore dotauit.

itaque Romulus, interfecto primum auo Numitore dehinc Remo fratre, arripuit imperium Vrbemque constituit; regnum aui, muros fratris, templum soceri sanguine dedicauit; sceleratorum manum promissa inpunitate collegit.