Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit: Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius uocare maluerunt.

unde factum est, ut Nabuchodonossor ceterique post eum usque ad Cyrum reges, quamuis Chaldaeorum uiribus potentes et Babyloniae nomine clari legantur, in numero tamen et cardine [*]( AVCTORES § 6 Chaldaei cf. Eus. 1198 ) [*]( 1 samiramide] LB\'D simiramide PB1 semiramide B 2 ∙LX∙ et quattuor L sexaginta I quattnor D || prochae PRB 3 urbem D || rumule (ru in ro al. m.) B romolo D || aeque (aequae L) anni LPRBD anni aeque v 4 ∙LX∙ quattuor L sexaginta I quattuor D || procha PRB (a in ras. R) 5 apparet] LPRaBD apparet Rb adpareret v || prochae PRB 6 || babyllonis B babillonis D || deficit B || babyllon B babilbn D 7 discedente] L (cwius tamen librarius pro d altera scripturus erat n), P (sed te ex de corr.) , BD diecendente B\' descendente B\'h || *penes (p ai. m. ex pae ut uid.) B paenes LPB paenis D 8 retinere PR1 || chaldei PBB || babylonam] LPR1 babyllonam B babilonam D babjloniam R2 || aduersum] LD aduersus PRBv 9 babiloniae D babjlloniae B || aput P* 10 chaldeos LBBD chaldei P || chaldei PBB || pp (τ̃ ai. m. s. 8.) B 11 se om. PB1 || uocari (i-tn ras. al. m.) B || malluerunt B C maluerunt (u alt. in ras. 1 uel 2 litt. m. 1) D 12 fatum P || nabuchodonossor] L nabuchodono * sor P nabuchodonosor R nabocodonosor B nabucudonosor D || ceteriquae Ra ceteriqui D || reges usque ad cyrum B 13 chalcedeorum L chaldeorum PBBD 14 babylloniae D babiloniae D || tamen om. B || orc̣̣ạṛdine (corr. ai. m.) B )

85
regum non habentur inlustrium.

Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata, quo Roma sub Proca rege, ut proprie dixerim, seminata est. Babylon nouissime eo tempore a Cyro rege subuersa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est.

siquidem sub una eademque conuenientia temporum illa cecidit, ista surrexit; illa tunc primum alienorum perpessa dominatum, haec tunc primum etiam suorum aspernata fastidium, illa tunc quasi moriens dimisit hereditatem, haec uero pubescens tunc se agnouit heredem; tunc Orientis occidit et ortum est Occidentis imperium.

Et ne diutius uerbis morer, committo me dentibus insanientium, sed ueritatis praesidio liberandum.

Regnauit Ninus annis LII. cui successit, ut dixi, uxor sua Samiramis: quae cum et ipsa XLII annis regnauerit, medio imperii sui tempore Babylonam caput regni condidit.