Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
rursus bellum in terram translatum Spartanis aeque [*]( AVCTORES § 1 Apad—transfertur Iustin. 5, 3 § 1-5 || quippeconsnlitur ignoti auctoris sententia § 2 et § 3 Iustin. 5, 3 § 6.8.9 § 4 — § 7 Iustin. 5, 4 § 1-7; illa § 4 absque-perierunt uidentur conficta esse ad lust. 5, 4 § 8; illa § 6 incendiis — omnia sunt Orosiana ) [*]( 1 ue∗ R || ∗∗tuti∗∗P || verba pericolo demigarent uel in totum distituti in mg. inf. add. m. 1; eam lacunam prius in mg. dext. explere coeperat, ubi horum duo prima verba uid. erasa esse D 2 certam P 4 apud apud P 5 imminente] L ium. PR eminente D 6 ad P1 7 postpositis ( prior po in ras. al. m.) R positia D || adque (e in ras. P) PD 9 pernitiosum R || fore; (sic) P || ∗tandem B 10 exul] LPJRD || seuocatur P || dux (x in ras.) P || clas\'is (corr. m. 2) P classi D 11 comperto RbD || primus partanis D || sparthanis PR 13 ∗liberata (1 in ras.) R 15 spartheni P sparthani R 16 LXXX PB 17 hisq: in conflecto incense dimersaein ras. paullo angustiore m. 1 D || his (h in ras.) P || quae s. s. aZ. m. in R 18 bellQ in in ras. m. 1 D || sparthanis PR )
praeterea Syracusana praesidia in Siciliam audita Carthaginiensis belli infestatione reuocata sunt. quamobrem Alcibiades classe uictrici totam Asiam peruagatur, bellis incendiis caedibus rapit sternitque omnia; urbes, quae dudum a societate defecerant, capit recipitque quamplurimas.
sic Alcibiades magni nominis factus Athenas cum admiratione et gaudio omnium uictor ingreditur.
paruo post interuallo auget uires, exercitum claseemque numero prouehit rursusque Asiam petit. Lacedaemonii uero Lysandrum ducem classi belloque praeficiunt.
Cyrus etiam frater Darii, in locum Tissafernis Ioniae Lydiaeque praepositus, magnis eos opibus auxiliisque confirmat. Lysander itaque Alcibiadis exercitum praedae intentum ac per hoc ubique dispersum ac uagum repentino incursu opprimit, sine aliquo conflictu uincit caeditque fugientem.
magna haec clades Atbeniensibus, et multo hoc atrocius uulnus, quam dudum inflixerant, susceperunt. quo conperto Athenienses opinati sunt Alcibiaden antiquum exilii sui dolorem isto scelere proditionis uindicare curasse,