Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Themistoclee dux Atheniensium cum intellexisset Ionas — quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Persarum impetum uerterat — in auxilium Xerxis instructam classem deducere, sollicitare eos parti suae hostique subtrahere statuit.

et quia conloquendi facultas negabatur, locis quibus Iones accessuri nauibus uidebantur proponi symbolos saxisque adfigi iubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem iniuste desides apta increpatione corripiens atque ad antiquorum iura foederum religiosa adhortatione persuadens praecipueque admonens, uti commisso proelio cedentium uice inhibeant remos seseque bello auferant.

igitur rex, partem nauium sibi detinens, spectator pugnae in litore manet. contra autem Artemidora, regina Halycarnasi, quae in auxilium Xerxi uenerat, inter primos duces acerrime bello inmiscetur, ita ut uersa uice in uiro [*]( AVCTORES § 1-2 adfigi iubet Iustin. 2,11 § 19; 2,12 § 8; 2,12 § 1 et 2 § 2 socios quondam-auferant *Iustin. 2, 12 § 3—7 § 3--5 Iustin. 2, 12 § 22-27 ) [*]( 1 semigålato P || palpitantẽ P 2 lassus lapsus] LRb lasus lapsus B lassus labsus PR2 D, lapsus h 8 proilium D proelium B* sed o in e corr. a Bm(sic !) 4 themisthocles D 5 \'snperiori (i al. m., i fin. in ras.) R superiori D || praebebat P2Rb 6 xerxis (i ex ras.) B xersis LB || Bollicitareq. (q. add. m. 2) P 7 suae (e linea deletum) P || colloquendi (1 prior in ras.) B 8 nagabatnr P negababetur (ba statim 8. 8. m. 1) D 9 symbnlos Bt simbolns D || 9 adfligi (l linea quoque ddetum) L affigi (f pr. in ras.) B 10 desides] LP1R2D deletum a m. 1 aut 2 in P agentes (sic 1 agentes Rm) RmBh (ex Iust.) 11 adque LP2BD || foedarum L* 12 exortatione B || precipneque L 13 conmisso B || caedentium B cedentium (n ex m corr.) P c *edentium B || ad uers. inhibeant-igitur in marg. i B || inhibeant∗∗ P 14 rex om. BD || sibi] ibi B || exspectator (-tnr D) BD 15 econtra Rb || artemidora (m al. m.) B 16 halycarnasi] LPBBD || xersi D 17 ut om. D || in uiro in ras. P )

106
feminea cautela, in femina uirilis audacia spectaretur.

cum autem anceps pugna esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis paulatim se certamini subtrahere coeperunt: quorum defectio Persas iam fugam circumspicientes aperte fugere persuasit.

in qua trepidatione multae nanes mersae captaeque sunt, plures tamen saeuitiam regis uelut immanitatem hostis timentes domos dilabuntur.

annum tot malis regem Mardonius adgreditur suadens, regem in regnum redire oportere prius quam aduersa fama nonas res domi moliretur;

se autem, si residuae sibi copiae traderentur, et ultionem ab hoste exacturum et ignominiam domesticam propulsaturum, aut, si aduersa belli perseuerassent, cessurum se quidem hosti, sed tamen sine regis infamia.

probato consilio exercitus Mardonio traditur. rex Abydum, ubi pontem ueluti uictor maris conseruerat, cum paucis proficiscitur. sed cum pontem hibernis tempestatibus dissolutum offendisset, piscatoria scapha trepidus transiit.

erat sane quod spectare humanum genus et dolere debuerit mutationes rerum hac uel maxime uarietate [*]( AVCTORES § 6—§ 10 ministerio Iwtin. 2, 13 § 1-5. 8-10 ) [*]( 1 faęminea P (sic) fqminea (q in e corr.) B || cautella (i, pro 1 altera ?, margo) B || faemina P || apeccaretor D taezpecretur B 2 anceps (nceps in ras.) P || esset Iones] esseciones D || esset et L || iuxta (s m. 2) L || themisthoclis B themistocles P*D themestocles B A JB* 4 deffectio B || peras (s m. 2) L 5 ceptaeque P 6 immanitatem] L immanetatem D inmanit. PB inma*nitatem (an ex am ?) B 7 titiamentes L || domos] LPB dom B domum Dv || dilabântur P delabuntur L || ancxium R*B || tod B 8 aggreditur Rb || oportere in mg. m. 1 statim add. D 9 uerba se autem si residuae sibi copiae traderentur om. m. 1, in summo marg. add. m. 2 P 10 traderetur Bt 12 bella D || perseuerasset (n m. 2) P 14 tradetur (e in i corr.) P || abidum D 15 hybernis B 16 piscatoria (ia in ras.) P || scala PBD || trepidum D 17 transiit] LPB transit BDh || expectare PR*D 18 dolere (e pr. ex o ?) R || debnent B || hac P || maxima B-)

107
permetiens: exiguo contentum latere nauigio, sub quo ipsum pelagus ante latuisset et iugum captiuitatis suae iuncto ponte portasset;

uilissimo unius seruuli egere ministerio, cuius potentiae, dum montes exciduntur, ualles replentur, amnes exhauriuntur, ipsa etiam rerum natura cessisset.

pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore fame ac metu ita distabuerunt et erudescente morbo tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut uiae cadaueribus replerentur, dirae etiam alites atque improbae bestiae escarum inlecebris sollicitatae moribundum sequerentur exercitum.