Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

si autem regna diuersa, quanto aequius regnum aliquod maximum, cui reliquorum regnorum potestas uniuersa subicitur, quale a principio Babylonium et deinde Macedonicum fuit, post etiam Africanum atque in fine Romanum quod usque ad nunc manet,

eademque ineffabili ordinatione per quattuor mundi cardines quattuor regnorum principatus distinctis gradibus eminentes, ut Babylonium regnum ab oriente, a meridie Carthaginiense, a septentrione Macedonicum, ab occidente Romanum:

quorum inter primum ac nouissimum, id est inter Babylonium et Romanum, quasi inter patrem senem ac filium paruum, Africanum ac Macedonicum breuia et media, quasi tutor curatorque uenerunt potestate temporis non iure hereditatis admissi. quod utrum ita sit, apertissime expedire curabo. [*]( AVOTORES 6 quattuor—cardines cf. Oros. 7, 2 et Riese, Geogr. min. p. XXV ) [*]( EXPILATORES 8 a principio—9 Eomanum haec respicit additis sicut et nir eruditissimnB Orosius historiographus posnit auctor libelli De promissionibus et praedictionibus Dei 2, 33 (in opp. Proaperi ed. Paris. 1711, II col. 161 C) qui libeUus inter a. 450 et 455 uid. scriptus esse ) [*]( 1 reliquae] sic reliq; R 2 aliquod maximum cai reliquorum] aliquorum D 3 regnorum] regnoi///1 extrema euanuerunt D || quale m.d (s. 8. m. 2) B 4 babyllonium BD || machedonicum LPB1 macedonum D 5 africamnum (m linea quoque deletum) L affricanum D afiricum B || adque LPaB 6 ordine B1 || IIII B || uerba mundi cardines quattuor om. P (non om. B) 7 IIII B || pnncipiatus (i expuncto) B || fuerunt post principatns interpolauit (perperam de codd. et edd. testatus nisi quod ab Z abesse recte dicit) h item fuerunt et post princ. Vat. 7318 s. ut uid. XlI, ante principatum sed s. 8. Patauinus s. XII 8 babjlonium (o in ras.) P babyllonium B || carthaginieue] L karthaginiense PB chartaginense ÷ afiricum ÷ B carthageniensę D 9 septemtrione P septẽptrione R1 || machedonicum LPR\' || romanum (n ex m corr.) P 10 nonisimum B || inter** (er. ra) D || babylloniom B 11 ac] et B || paruum] LPBBD parunlum h || affricanum BD 12 ac] LPBD * B et v || machedonicum PRX || breui D || et] ac B 13 potestatem (m eras.) P || admissi] BD ammissi (prior m eras.) P amissi L admissa Rv (d in ras. ex m ut uid.; sa ex corr. al. m. R) )

83

Rex primus apud Assyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit. occiso Nino Samiramis uxor eius, totius Asiae regina, Babylonam urbem instaurauit caputque regni Assyriis ut esset instituit.

regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit; sed cum Arbatus, quem alii Arbacen uocant, praefectus Medorum idemque natione Medus, Sardanapallum regem suum apud Babylonam interfecisset, regni nomen et summam ad Medos transtulit.

ita Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos deriuatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amuli et Numitoris pater, auus autem Rheae Siluiae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit.