Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Neminem iam esse hominum arbitror, quem latere possit, quia hominem in hoc mundo Deus fecerit. unde etiam peccante homine mundus arguitur ac propter nostram intemperantiam conprimendam terra haec, in qua uiuimus, defectu ceterorum animalium et sterilitate suorum fructuum castigatur.
itaque si creatura Dei, merito et dispensatio Dei sumus; quis enim magis diligit, quam ille qui fecit? quis autem ordinatius regit, quam is qui et fecit et diligit? quis uero sapientius et fortius ordinare et regere facta potest, quam qui et facienda prouidit et prouisa perfecit?
quapropter omnem potestatem a Deo esse omnemque ordinationem, et qui non legerunt sentiunt et qui legerunt recognoscunt. quod si potestates a Deo sunt, quanto [*]( AVCTORES cap. 1 cf. Augustinus Ciu. Dei 4, 33 passimque alibi ) [*]( 1 hominum arbitror (m arbitror m ras. m. 1) L || poeset B 2 quia] LPJRBD (ex D inde a libro II non adnotaui nisi potiora) quod v || rectūhominem (rectil ai. m.) B || in hunc mnndum B || fecerit (it t m ras. M. I) B || rectum post fecerit interpolanit (ex 1,3 § 1 ?) h 4 comprimendam R\' || haec corr. ex habet L || defecto D 5 eterelitate LВ (non P) D 6 dispensatione (ne add. m. rec.) P || quis ***magis (eaim add. tn. 2) P 7 autem om. B || regit (r m. 2) L 9 is qui (is m. 2) B || faciendo PB 10 perficit B || IQuapropter indpit f. 36v; ei uersui m mg. m. 2 (8. VIIII-X) adacr. est: Quare fre| mueruN D 11 ordinem Bm ordinem &ordinom ordinationem (8. 8. m. 2) B 12 legere. D || recognoscunt] Lh cognoscunt Bv cognuscunt D agnoscunt PR ) [*](v) [*]( 6 )
si autem regna diuersa, quanto aequius regnum aliquod maximum, cui reliquorum regnorum potestas uniuersa subicitur, quale a principio Babylonium et deinde Macedonicum fuit, post etiam Africanum atque in fine Romanum quod usque ad nunc manet,
eademque ineffabili ordinatione per quattuor mundi cardines quattuor regnorum principatus distinctis gradibus eminentes, ut Babylonium regnum ab oriente, a meridie Carthaginiense, a septentrione Macedonicum, ab occidente Romanum:
quorum inter primum ac nouissimum, id est inter Babylonium et Romanum, quasi inter patrem senem ac filium paruum, Africanum ac Macedonicum breuia et media, quasi tutor curatorque uenerunt potestate temporis non iure hereditatis admissi. quod utrum ita sit, apertissime expedire curabo. [*]( AVOTORES 6 quattuor—cardines cf. Oros. 7, 2 et Riese, Geogr. min. p. XXV ) [*]( EXPILATORES 8 a principio—9 Eomanum haec respicit additis sicut et nir eruditissimnB Orosius historiographus posnit auctor libelli De promissionibus et praedictionibus Dei 2, 33 (in opp. Proaperi ed. Paris. 1711, II col. 161 C) qui libeUus inter a. 450 et 455 uid. scriptus esse ) [*]( 1 reliquae] sic reliq; R 2 aliquod maximum cai reliquorum] aliquorum D 3 regnorum] regnoi///1 extrema euanuerunt D || quale m.d (s. 8. m. 2) B 4 babyllonium BD || machedonicum LPB1 macedonum D 5 africamnum (m linea quoque deletum) L affricanum D afiricum B || adque LPaB 6 ordine B1 || IIII B || uerba mundi cardines quattuor om. P (non om. B) 7 IIII B || pnncipiatus (i expuncto) B || fuerunt post principatns interpolauit (perperam de codd. et edd. testatus nisi quod ab Z abesse recte dicit) h item fuerunt et post princ. Vat. 7318 s. ut uid. XlI, ante principatum sed s. 8. Patauinus s. XII 8 babjlonium (o in ras.) P babyllonium B || carthaginieue] L karthaginiense PB chartaginense ÷ afiricum ÷ B carthageniensę D 9 septemtrione P septẽptrione R1 || machedonicum LPR\' || romanum (n ex m corr.) P 10 nonisimum B || inter** (er. ra) D || babylloniom B 11 ac] et B || paruum] LPBBD parunlum h || affricanum BD 12 ac] LPBD * B et v || machedonicum PRX || breui D || et] ac B 13 potestatem (m eras.) P || admissi] BD ammissi (prior m eras.) P amissi L admissa Rv (d in ras. ex m ut uid.; sa ex corr. al. m. R) )