Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sic ait: Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit; cuius excellens ingenium fratres ueriti, interceptum peregrinis mercatoribus uendiderunt.

a quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, breui ipsi regi percarus fuit. nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque diuini iuris humanique ei incognitum uidebatur:

adeo ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens fruges congregasset: tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a Deo responsa uiderentur.

filius Ioseph Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et uitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt.