Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Itaque nunc si placet hi, qui in Christum, quem nos iudicem saeculorum ostendimus, quantum in ipsis est sputa coniciunt, inter Sodomam et Romam discernant causas et conferant poenas; quae a me uel maxime ob hoc retractandae non sunt, quia omnibus notae sunt.

et tamen quam libenter sententias eorum acciperem, si illi fideliter ita ut sentiunt faterentur.

quamquam quia de temporibus Christianis rari et hoc in angulis murmurent, non usque adeo moleste accipiendum putem, cum totius populi Romani consona uoce parique iudicio sensus ac sermo sit cognitus.