Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

et cum hoc loco nihil de incensis propter peccata hominum ciuitatibus quasi ignarus expresserit, paulo post uelut oblitus consilii subicit et dicit:

Ego sicut inclitas quondam urbes igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram et corrumpi reor.

quo dicto inuitus licet de exustis urbibus, quae procul dubio peccatorum noxa conflagrauerunt, et scisse se et concessisse confessus palam prodidit non sibi cognitionis fidem defuisse sed exprimendae fidei uoluntatem. quod nunc a me plenius proferetur.