Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sed Phalaris, factum amplexus factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit et crudelitati: nam ipsum opificem sua inuentione puniuit.

Fuerat etiam paulo superiore tempore apud Latinos rex Aremulus, qui per annos XVIII flagitiis inpietatibusque crescens, ad postremum diuino iudicio fulmine interceptus matura supplicia inmatura aetate dissoluit.

Eligant nunc, si uidetur, Latini et Siculi, utrum in diebus Aremuli et Phalaridis esse maluissent innocentum uitas poenis extorquentium, an his temporibus Christianis, cum imperatores Romani, ipsa in primis religione conpositi, post comminutas reipublicae bono tyrannides ne ipsorum quidem iniurias exigunt tyrannorum.

Anno ante Vrbem conditam xxx Peloponnensium [*]( AVCTORES § 4 ignotns § 5 cf. Eus. 1142 (ubi sunt XVIIII non xvm) cap. 21 § 1 cf. Eus. 931 (947d) ) [*]( 1 uideritar D || falaris PBB fallares D 2 factora//1 (ultima periit) D || ezsegratuB D execratus P ex∗ecratus (eras. s) B || ultionS D || prebuit D || crudilitati (il in el) B crudilitate D 5 aremulus] • o P aremulus R remulus LB romolus D || decim et um B decem et octo D || flagiciis D || inpietatibusque L impietatibus quae (ae in e) R imp. PBD 6 ad uersum ad postr. d. i. fulgure inter in marg. o adscripsit corrector B (uoluitne fulgore ?) 7 inmutura (a m. 2) L 8 Eligant (E ex e ut uid.) R || nunc nunc (prior nunc aL m. in ras, et exp.) 22 || si uidetur om. B || siculi (u in ras.) P sicoli D 9 aremuli] P ạ̇re̊mul1 R remuli LB romoli D || falaridis PRB fallaridis D || maluissent] mauissent uoluisse uid. B* || innocentium B || poenas D 10 hiis B || imperatoris D 11 conpossiti B compositU B compositi P || ostpt B || communitas in comminutas corr. P et ut uid. B cumminutas B 12 reipublicae D || tyrranides D 13 exigunt (u in a corr. al. m.) R || tyrrannorum D 14 xxx] PBB ·ΧΧΧ· mo L* trecesimo D ·CCC· mo Ll quod caue reponas, nam aduersantur Orosiani numeri et qui praecedit (LXIIII) et qui sequitur (xx), wid. Moerner p. 71, 9; cccxxx uoluerat ScaUger ad Eus. p. 69, CCCXXXIII Gelser, Rhein. Mus. 1875 p. 261 || peloponnentium B peloponensium PR pelopenensium D || atheniensium om. D )

75
Atheniensiumque maximum bellum totis uiribus animisque commissum est: in quo mutuis caedibus ad hoc coacti sunt, ut uelut uicti se ab alterutro subtraherent bellumque desererent.

tunc etiam Amazonum gentis et Cimmeriorum in Asiam repentinus incursus plurimam late diu uastationem stragemque edidit.

Anno xx ante Vrbem conditam Lacedaemonii contra Messenios propter spretas uirgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio, per annos uiginti indefesso furore bellantes, ruinae suae totas Graeciae uires inplicuerunt.