Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

in quo bello per decem annos cruentissime gesto quas nationes quantosque populos idem turbo inuoluerit atque adflixerit, Homerus poeta in primis clarus luculentissimo carmine palam fecit, nec per ordinem nunc retexere nostrum est, quia et operi longum et omnibus notum uidetur.

uerumtamen qui diuturnitatem illius obsidionis, euersionis atrocitatem caedem captiuitatemque didicerunt, uideant, si recte isto qualiscumque est praesentis temporis statu offenduntur quos hostes occulta misericordia Dei cum per omnes terras instructis copiis bello persequi possint, pacis gratia praetentis obsidibus per omnia maria sequuntur; et, ne forte haec quietis amore facere credantur, se ipsos ac pericula sua pro Romanorum. pace aduersum alias gentes offerunt. [*]( AVCTORES cap. 17 cf. Eue. 826f. 835; Oros. 2, 4 8 Homerus poeta Iliade § 8 hostes (Gothi) et q. sq.] cf. Orosius 7, 43 § 11 H 13 ) [*]( EXPILATORES 8 ante - anno .. 6 Troiae excidium exscripsit Seuerus Chron. p. 452 9 per ordinem .. retexere compilauit Isidorus Hist. Goth. 2 ) [*]( 1 snbiectus D || faeminae P femine D || maiorum B 3 quadragentissimo tricensimo D 4 elenae B || cdnioratio (~ eras., nia m ras.) R II grecorum RBD II et om. B II mile B1 6 a verbis Decem annos incipit L || decim B || cruentissime (e fin. in ras.) B 7 quas] quantas RbB || nacionis D || populus D || inuuluerit B || adque PaRaB 8 afflixerit (f prior in rasura) R || omerus D 9 texere B 10 uiditar D || uirumtamen D 12 dedicernnt BD || uidiant. Ra nedeant D || rectę D 13 presentis D || host*es (er. a ?). B hoetia D 15 possent D || pretentis D 16 sequntur B1 se∗∗cuntur (c al. m. ?) R secuntur B m. rec. || uerba et ne forte-credantur om. B 17 seipsus D seipso L || ac in ad al m. R || pericola D || pacem L )

70

Paucis praeterea annis interuenientibus, Aeneae Troia profugi aduentus in Italiam quae arma commouerit, qualia per triennium bella exciuerit, quantos populos inplicuerit odio excidioque adflixerit, ludi litterarii disciplina nostrae quoque memoriae inustum est.

horum praeterea temporum medio interiacent exilia naufragiaque Graecorum, Peloponnensium clades Codro moriente fractorum, ignoti Thraces noua in bella surgentes, et generalis tunc per totam Asiam Graeciamque commotio.

Anno ante Vrbem conditam LXIIII nouissimus apud Assyrios regnauit Sardanapallus, uir muliere corruptior: qui inter scortorum greges feminae habitu purpuram colo tractans a praefecto suo Arbato, qui tunc Medis praeerat, uisus atque exsecrationi habitus, mox etiam excitis Medorum populis ad [*]( AVCTORES § 1 cf. Eua. 839 || Troia profugi sec. Vergil. Aen. 1, 1 sq. || 4 ludi litterarii disciplina § 2 cf. Eus. 948. 1009 cap. 19 § 1 Anno—Sardanap. cf. Eus. 1197 || nouissimus sgq. Iustin. 1, 3; cf. Oros. 3, 2 et 2, 3 ) [*]( EXPILATORES 10 anno — Sardanapallas (sic) compQauit Seuerus Chron. p. 452 ) [*]( 1 preterea D || aenaeae P aenaeae in aen∗e∗a corr. R || troia (i in rae.) B 2 etaliam B || conmouerit B || quae] q: D 8 exciuerit L1aPRaBD exercuerit in marg. L1b excitauerit Rbv || quantus populus inplecuerit D 4 afflixerit RD (f pr. in ras. in R) || litte*rarii (eras. r) P || disciplinae PR 5 preterea D || media BD 6 interiacente. D || exilia] LPRBD || grecoram PRB gregorum D || petoponnensium] LPa peloponensium PbRD pylopentium B 7 chodro PR || nioriente B || fractoram] LPB (sic fr- actorum P) fractorum R factorum D fatoram coniunct. cum seqq. male v; recte Grubitz || ignoti] LPRBD; ignari v || thraces (thra in ras. ampliore) P trhaces R 8 greciamque RBD 9 commucio D conmotio B 10 anno autem ante B || LX · mo · quarto L sexagesimo quarto D; txvn corr. Scaliger Can. isag. p. 321 med. || nouisimus B || apud] ante L1a aput L1bP (t in d corr. in P) || asyrios B asirius D 11 sardanapalus B 12 greges] grecis D || f*eminae (er. a) R femine D || hubitu R1 || collo PaB 13 prefecto D || moedis B || usus LB || adque P*B 14 execrationi P et post ras. R exsegratione D || excitis ad bellum medoram populis prouocatus L || excitatis Rb || moedorum B )

71
bellum prouocatus et uictus ardenti pyrae se iniecit. exin regnum Assyriorum in Medos concessit.

deinde multis proeliis undique scatescentibus, quae per ordinem disserere nequaquam aptum uidetur, per uarios prouentus ad Scythas Chaldaeosque et rursus ad Medos parili uia rediit.