Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto, quae agmine diuiso in duas partes uicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur.

igitur cum Europam maxima e parte domuissent, Asiae uero aliquantis ciuitatibus captis, ipsae autem Ephesum aliasque urbes condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam opulentissima praeda domum reuocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Marpesia regina concursu hostium trucidantur.

huius locum Sinope filia capessit, quae singularem uirtutis gloriam perpetua uirginitate cumulauit.

hac fama excitas gentes tanta admiratio et formido inuaserat, ut Hercules quoque cum iussus fuisset a domino suo exhibere arma reginae quasi ad ineuitabile periculum destinatus, uniuersam Graeciae lectam ac nobilem [*]( AVCTORES § 5—9 Iustin. 2, 4 § 14—25 ) [*]( EXPILATORES 1 uide supra ad cap. 14 princ. ) [*]( 1 sagittaram P sagitarum B || iactus] ictu (mc) B || impedirentur] PRBD (i alt. atramento obscuriore nec sine ras. in B) 2 fuerę reginę D || manepia B II lapeto B II quae] q i. e. quae, cum que sic q: notatum sit in D (q pro que positum in seqq. non adnotaui) 3 partis D || I ucissim B uicissem D 4 sorciebantur D || europam] PBB eurobae D europae v || maxima e] mazime P1 mazima e (z et posterior a in ras. et e ex corr. inserta a m. antiqua; deinde e in ex, sic exe, corr. a m. 8. XIV) B ex maxima P* maxima B maximam Dv || parte] PRB partem Dv 5 ipsae (-se D) autem] PBBD ipsae h 6 efesum D || condediBsent precipuam D 7 onostam D || ∗∗opulentissima (o in ras.) B opolentissimi D || preda D || rebq; (ex reliq; ut uid. corr.) S B reliqui D 8 marpetia B marsepia B 9 truciantur D || E huius B || sinope] sinopg P Orithya ex Iustino interpol. multae edd. 10 capessit post locum traiecerunt edd. quaedam uelut Col. 1542 fh || uirginitatS D 11 admiracio D || excitas] P*BD excita P1R2 excitatas RbBm|| admiratio et] admiratione P admirationet B 12 herculis PRahircolis D hyrculis B || iusus B iuasus B || fuissit D 13 . domino B a domeno D || regine D || pericolum D 14 uniueraam (i in ras.) P || greGiae BBD (grecia electam D) )

67
iuuentutem contraxerit, nouem longas naues praepararit, nec tamen contentus examine uirium ex inprouiso adgredi et insperatas circumuenire maluerit.

duae tunc sorores regno praeerant, Antiope et Orithyia. Hercules mari aduectus incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. inter caesas captasque complurimas duae sorores Antiopae, Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo retentae.

sed Theseus Hippolyten matrimonio adsciuit, Hercules Melanippen sorori reddidit et arma reginae pretio redemptionis accepit.