Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. hostia uiua deo, summus cur ipse sacerdos?
  2. se quia sanctificans patriis altaribus offert.
  3. nunc ratio: haec ratio est, per quam stat fabrica mundi.
  4. uirga: quod errantes ut uerbere corrigat actus.
  5. piscis natus aquis: auctor baptismatis ipse est.
  6. saepe aquila: e terris quoniam reuolauit ut ales.
    LAUDATIO.
  1. Denique, ne multis tam multa et magna moremur,
  2. est oculus: cognosco deum, uidet omne deus cor.
  3. unde propheta? breui quoniam t futura reuelat.
  4. angelus unde? sui quia nuntius extitit ipse.
  5. brachium, ab amplexu quo continet omnia, dictus.
  6. quidquid id est, agnosco, tuum est, quo, sancte, uocaris.
  7. magnitudo operum tot rerum nomina celat: