Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. est digitus, stylus iste: dei est lex scripta per ipsum.
  2. nunc speculum: quod imago patris perlucet in illo..
  3. nunc uia: quod sanctis sit praeuius in paradiso.
  4. botrio: quod sucis caelestibus irriget orbem.
  5. panis: in hoc nostrae quod sint alimenta fidei.
  6. hostia uiua deo, summus cur ipse sacerdos?
  7. se quia sanctificans patriis altaribus offert.
  8. nunc ratio: haec ratio est, per quam stat fabrica mundi.
  9. uirga: quod errantes ut uerbere corrigat actus.
  10. piscis natus aquis: auctor baptismatis ipse est.
  11. saepe aquila: e terris quoniam reuolauit ut ales.
    LAUDATIO.
  1. Denique, ne multis tam multa et magna moremur,
  2. est oculus: cognosco deum, uidet omne deus cor.
  3. unde propheta? breui quoniam t futura reuelat.
  4. angelus unde? sui quia nuntius extitit ipse.
  5. brachium, ab amplexu quo continet omnia, dictus.
  6. quidquid id est, agnosco, tuum est, quo, sancte, uocaris.
  7. magnitudo operum tot rerum nomina celat:
  8. [*]( v 128 aratrum suspectum an rutriunV sibigat Al 129 confessos et ego confessor est A flos, confessores Commirius 130 angularis A 132 nescit A nesciit Commirius 134 adeptiuo A sese Commirius se A 137 spetulum A 138 paradyso A 139 sub A 140 nostra A a\' 144 errentes A 148 st A et sic alternis uersibus omissa est littera initialis 149 uentura Commirius reuelet A reuelat Martene 150 nuncius A 152 agnosco ego agnosce A quo ego quod A )
    250
  9. sed propriis meritis tanti censentur honores.
  10. causa facit titulos, dat scire uocabula uirtus.