Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. cur petra? quod ualido statuat fundamine firmum.
  2. unde bonus pastor? maculam quod ouilibus t obstet.
  3. nunc homo: natus enim est et carnem a uirgine sumpsit.
  4. retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.
  5. cur sol iustitiae? quia iustum illuminat omnem.
  6. cur sponsus? desponsa deo quod ecclesia uirgo est.
  7. cur sanctum? quod regna serat felicia uerbo.
  8. mons: quod in ascensum non omnibus ardua cedant.
  9. stella: quod incertos duce lumine dirigat f itus.
  10. unde magister? amat famulantia corda docere.
  11. margarita: quid hoc pretiosius inueniatur?
  12. unde dies? quod luce magis f resplendeat.
  13. tunc quia sit sanctus t innoxius agnus habetur,
  14. qui potuit solus peccatum tollere mundi.
  15. et modo fertur ouis, quod se iugulantibus aptet:
  16. dicitur et uitulus: contenta hoc passio monstrat.
  17. fons, quia purificat uitium baptismate largo.
  18. uita, quod aeternum dat uiuere uiuificatis.
  19. est manus: occurrit uirtutum operatio diues.
  20. est caput: in promptu est, quo nostro auctore creemur.