Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. cum patre quod solium caeli commune retentet.
  2. cur baculus? lapsos quod subleuet, erigat aegros.
  3. cur princeps? subiecta throno quia cuncta gubernet.
  4. cur dux militiae caelestis? ab agmine sancto.
  5. cur petra? quod ualido statuat fundamine firmum.
  6. unde bonus pastor? maculam quod ouilibus t obstet.
  7. nunc homo: natus enim est et carnem a uirgine sumpsit.
  8. retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.
  9. cur sol iustitiae? quia iustum illuminat omnem.
  10. cur sponsus? desponsa deo quod ecclesia uirgo est.
  11. cur sanctum? quod regna serat felicia uerbo.