Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Quod fuit a seclis, quodque est in secla seclorum,
  2. semper erit, quia semper erat, sine fine manens est.
  3. et super omne quod est, sine quo nihil, omnia cui,
  4. omniparens uerbum, uerbum deus omnipotens f
  5. cum patre qui solus, cum quo pater et deus t solus,
  6. hoc erat, et nondum natura acceperat ortum.
  7. semen enim Christus, Christus primordia rerum,
  8. Christus honor terrae, tremor orbis, gloria caeli.
  9. - ex dominante deo rex et do mill at or in altis,
  10. unicus ante omnes genitus, genitore sed illo