Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. hinc cohibet totum pacis concordia mundum,
  2. quae brutis etiam cum ratione datur.
  3. et cum flammiferis frigentia, mollia duris,
  4. siccis cum pugnent umida, lenta citis,
  5. 605 omne per ignotas tacito moderamine causas
  6. uno consociat foedere pacis opus.
  7. sic, modo si paruis cupias componere magna,
  8. corporeum frenat pacis amor populum,
  9. ut sub terreno sociatus principe discat
  10. 610 regi caelorum soluere uota simul.
  11. ergo mei similis peccator, me minor imo —
  12. omnes criminibus namque ego uinco meis —
  13. pacem placatus, pacem quoque laesus amato:
  14. pax in uisceribus, pax sit in ore tuo.
  15. 615 pelle odium, contemne minas, depone tumorem,
  16. offensam teneant tempora nulla tuam,
  17. [*]( G03] Quid. Met. I, 20. )[*]( 592 uelle cupit 13 qui bene uel cupit Schurzfl. 1716 tamqumn ex cod. Anglico 595 quam A praedixerat B G02 cum A con 13 hoc Barthius sic explicat Adtiers. XLIII, 9 \'Oiim br-actrc suo ingenio suaque natura fera sint minimeque omnium pacem colant, sed immanibus iris in mutua exitia animentur, ratione tamen ea mansuefieri et pacis amorem humana industria induerean est cum ratione idem quod cum rationabilibus h. e. cum hominibus? condicione Biuinus G01 conpungnent liumida A 606 consotiat A 607 modo si coniungenda ut Ouid. Trist. II, 2G3 et saepe in Digestis 608 premit B reprimit Barthius Aduers. XLIII, 9. 611 minus uno corrector ed. Bodl. idemque Sclmrzfl. 1716 tamquam ex cod. Anglico 615 coutempne A tumorem ego, quod idem et Noltius coniecerat rumorem A rigorem 13 )[*]( 15* )
    228
  18. ut te sol blandae seruantem uincula pacis
  19. deserat abscedens, inueniat rediens.