Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. tamquam non adeat lignis coeuntia tecta
  2. in bene securo pectore tuta quies.
  3. certe non aliter sitientia proluit ora,
  4. 550 quem palmae obtulerint, quem caua gemma liquor:
  5. et sic suscipient rabidi ieiunia uentris
  6. quos crystalla dabunt quosque patella cibos.
  7. an non pellendo glacialis frigora brumae
  8. hirta tibi melius pallia praebet ouis,
  9. 555 quam quae, lentato per lubrica fila metallo,
  10. alternos frangit uestis onusta gradus?
  11. quo tibi perlucens habitus, qui tegmine raro
  12. offerat ignotis membra tegenda oculis?
  13. argentum atque auri moles et gemma coruscans
  14. 560 e mundo et mundi est: hinc uenit, hic residet.
  15. uenisti in uitam nudus, nudusque redibis:
  16. nil tecum attuleras, ferre nihil poteris.
  17. ferre tamen poteris contempta hic munera mundi:
  18. mitte secuturus, quae duplicentur, opes.