Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Quisquis ad aeternae festinus praemia uitae,
  2. perpetuanda magis quam peritura cupis,
  3. quae caelum reseret, mortem fuget; aspera uitet,
  4. felici currat tramite, disce uiam.
  5. 5 nam nos, et carnis uitiis et tempore uicti,
  6. terrenum gradimur sine doloris iter:
  7. solaque permixtis haec sunt modo gaudia uotis,
  8. si, quod non facimus, saltem alii faciant,
  9. ut quia nunc istud, quod protinus effugit, aeuum
  10. 10 infidis capti degimus inlecebris,
  11. lasciuum miserum fallax breue mobile uanum,
  12. † heu noxarum malus origo praecipitat,
  13. omnibus his, raptim quae sunt moritura, relictis
  14. tu forti teneas non moritura fide.
  15. 15 ergo, age, da pronas aures sensumque uacantem:
  16. uita docenda mihi est, uita petenda tibi.
  17. sed, quo sit melior nostri doctrina libelli,
  18. et teneat rectas carminis ordo uias:
  19. te, deus omnipotens, et corde et uoce rogare,
  20. 20 te sine nec linguam soluere, Christe, placet,