S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Sed iam ut ad propositum singularum rerum ordinem redeamus, primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores scismatis disce. in Africa duo mala et pessima admissa esse constat, unum in traditione, alterum in scismate, sed utraque mala et uno tempore et iisdem auctoribus uidentur esse commissa. debes ergo, frater Parmeniane, discere. quod intellegeris ignorare. nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit per totam Africam persecutionis est diuagata tempestas, quae alios fecerit martyres, alios confessores, nonnullos funestam prostrauit in mortem, latentes dimisit inlaesos. quid commemorem laicos, qui tunc in ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti ? quid ministros plurimos ? quid diaconos in tertio, quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae uitae istius incertae lucis moras breuissimas conpararent, instrumenta diuinae legis inpie tradiderunt. ex [*](k\'«tleli M 1 omnia benegentar B (corr. m.\'2) 3 raanifestisBimmn G 4 eiistis. quantum in nobis est. Uolebam b et (om. est) v nobis an nobis difficile distinetu in B uolebam RBv 5 inte est et iam B, iam om. v 6 una sententiae P, unam sententiam ferre noloisti v e 8 redamuB B m. 2 primo in loco G 11 hisdem codd. v 12 quod] quos B 14. denagata RBvb, diu ac tuta (adscr. in mg. iactata et infra scr. m. recentiss. diuagata) G 16 mastires B m. 2 16 funesta .. in morte RBvb 17 commemoram B m. 2 18 suffulti om. G diftcos in t\'uo (adscr. in mg. diaconos in tertio r, m. 2) G testio B 19 presbiteros BB (sic ubique) 20 omnium om. P e « r illis temporibus BBvb 21 aetema nit; B an. 2 inceste B m.. 2 moras om. G 22 impiae B )

16
quibus erant Donatus Masculitanus, Uictor Rusiccadensis. Marinus ab aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis et homicida Purpurius Limatensis, qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est dicens: \'et occidi et occido non eos solos sed et quicumque contra me fecerit.\' et Menalius. qui ne turificasse a suis ciuibus probaretur. oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidauit.

Hi et ceteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam ciuitatem, quia basilicae necdum fuerant restitutae, in domum Urbani Carisi consederunt die III. Iduum Maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur et uetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. harum namque plenitudinem rerum in nouissima parte istorum libellorum ad inplendam fidem adiunximus. hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano se tradidisse confessi sunt. et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit et non fugerit sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat, iam omnes erecti [*](12 sq. cfr. Aug. c. Cresc. 8, 20; breu. colI. 3, 17 ) [*]( 1 erat P rnsiccadiensis RBvb marinus] manus G 2 homicidia (i expwnct 1Il. 2) G 3 liniatensis coda., liniacensis v, limatensis scr. Bald. (cfr. Aug. c. Cresc. I. I.) 4 carcerem RBG miliae v necas-se (lineol. m. 2 ducta) B 5 et ante occidi om. P sed/tet (d add. et t exp. m. 2) B 6 menalus vb ine|turificasse (corr. m. 2) B turificatus P 7 ad consensum RBGv (corr. i. mg. m. 2 G) 10 apud chirtam P, apud circum cirtam Il, apud circum circam B qui abalice §basilice (balice a punctis et lin. del. m. 2) B 11 in .........e domo PG garisi R B 12 considerunt B die om. B, die Iduum b n III] VI v idum R m. 1, idus mayas G 13 diacones P 15 rerum r e om. G paste B 16 implandam uitam fidem B (corr. m. 2) hii P interrogante? G (s del.) 17 tigistano G se tra*didisse (dielisse post O ras. m. 2) P, tradidisse se G, se om. RBvb 19 statinarios B m. 2 stationarum (in mg. adscr. stationarius (sic) G dimsus (supra m posit. est punctum et s suprascr.; sed vide lin. seq.) B 20 sic dimiss. P ■ • dimsum (sic) B tradiderat (se a. I. m. rec.) P erecti] heretici TBvb)

17
coeperant murmurare. quorum spiritum Secundus metuens consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam deo seruaret. consulti sunt, qui remanserant, id est Uictor Garbensis, Felix a Rotario et Nabor a Centurionis. hi dixerunt talem causam deo debere reseruari. et dixit Secundus: sedete omnes\'; tunc dictum est ab omnibus: deo gratias\'. et sederunt. habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores.

Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores, turati, homicidae Maiorinum, cuius tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinauerunt scisma facientes. et quoniam traditionis reos principes uestros fuisse monstratum est. consequens erit eosdem fuisse auctores scismatis. quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est, ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami et ex quo fonte riuulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manauerit. dicendum est, unde et ubi et a quibus ortum constet hoc alterum malum, quae conuenerint causae, quae fuerint operatae personae. qui auctores huius mali, qui nutritores, a quibus sint inter partes ab imperatore postulata iudicia, qui sederint iudices, ubi sit actum concilium, quae sint prolatae sententiae. de diuisione agitur: et in [*]( 1 ceperant BG, coeperunt v 3 seruarent P, seruiret B m. 2, seruare (in mg. corr. seruaret) G remanserunt BBvb 4 gardensis RB, gabrensis G, garbiensis b, gradiensis v; lectionem quam P exhibet garbensis habent RBG libr. II. 4 (cfr. coll. Carth. 1, 209; nom. episc. Num. 102) ratorio RB naboria centurionis B et Nabor a om. b a centuriones P hii PRBv, ii edd. 5 deo] domino RBvb seruari G (ut supra l. 3.) 6 sede te G ab hominibus (sic) B 7 Parm. frater b 9 idem B 10 chartaginem P, castaginem B turati] esurati v (Cochl. in mg. coni. et coniurati, quod habet b) 12 facientes] fecere v 14 eodem B m. 2 et auctores G 16 se P, se-se B (— add. m. 2) et om. v 17 fonteri uulus B (te ri lineola dist. m. 2) maligni] malim B 1 r 19 conuenerunt P 21 pastes B ab] de G 22 postolata 11 (sed nihil corr.) 23 probate (corr. in mg. m. 2 prolatse) G ) [*]( XXVI. ) [*]( 2 )

18
Africa sicut et in ceteris prouinciis una erat ecclesia, antequam diuideretur ab ordinatoribus Maiorini, cuius tu hereditariam cathedram sedes. uidendum est, quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat, quis contra altare altare erexerit, quis ordinationem fecerit saluo altero ordinato, quis iaceat sub sententia Iohannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: quia non erant, inquit, nostri, nam si nostri essent, mansissent nobiscum. ergo qui in uno cum fratribus manere noluit, haereticos secutus quasi antichristus foras exiuit.

Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse nemo [est] qui nesciat, per Lucillam scilicet, nescio quam feminam factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani [Lucilla] ferre non posset; quae ante spiritalem cibum et potum os nescio cuius martyris, si tamen martyris, libare dicebatur, et cum praeponeret calici salutari os nescio cuius hominis mortui, et si martyris sed toecdum uindicati, correpta cum confusione [*](8 Ioh. ep. I, 2, 19 ) [*](2 maioriani G 3 inradicem B 4 qui foras (s s. I. m. 2) R 5 altare contra altare vb (tit p. 21,13), alterwm altare om. G (in mg. adpos. m. 2) O 6 salua R (corr. m. 2) iaeet B, iacerat G (m. 2 r expunx.) 7 senmulto.. tentiam RB nnlos B (s. I. m. 2) 8 inquid B 9 qui in uno] quinuno 11 r m. 2 10 manere cum fratribus G 12 castaginem B 13 nemo qui nesciat PBv, nemo est qui* (s eras. uidetwr) nesciat Rb, quis nesciat (om. 1 nemo est) G 14 persecutione pacem v 15 intranquillo B 16 archa?diaconi P lucilla om. bd, wncinaw glossam existimans 17 999 ferre non (exp. non m. 2) B possit (i mutat. m e) P os] omnes (corr. m. 2) B 18 dicebatur libare B lauare d. v 19 calicis salutaris G 09 P omnes B (cfr. I. 17) 20 mastiris B m. 2 uindicati (adscr. in mg. uel indicati m. 2) G, uindicagti B confusio_ne G (ligat. m. 2))

19
irata discessit. irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, occurrit subito persecutionis innata tempestas.