S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Cunctos nos christianos. carissimi fratres, omnipotenti deo fides una commendat, cuius fidei pars est credere filium dei dominum iudicem saeculi esse uenturum. eum qui iampridem uenerit et secundum hominem suum per Mariam uirginem natus sit, passus et mortuus et sepultus resurreierit; et antequam in caelum ascenderet, unde descenderat, christianis nobis omnibus storiam per apostolos pacem dereliquit. quam ne uideretur solis apostolis dimisisse, ideo ait: quod uni ex uobis dico, omnibus dico. deinde ait: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. igitur pax christianis omnibus data est, quam rem dei esse constat, dum dicit: meam; cum autem dicit: do uobis, non solum suam uoluit esse sed et uniuersorum in se credentium. [*]( 9 Marc. 13, 37 10 Ioh. 14, 27 ) [*]( OPTATI MILIBITANI LIBRI NVMEBI VII (rubr.) R fol. 1», Optati (0 rubr.) Milibitani libri numeri VII B fol. 1*1, Optati liber primus (lib. prim. rubr.) G fol. 1*. inscriptio deest in P; additwr in PHBvd httius libri argamentum (quod bis legitur in P: una cum reliquorum librorum argumentis fol. 243* idemque repetitwr initio huius Ubri foi. 244* ); In hoc libro primo (om. P fol. 244*) continentar qui s in persecutione fuerint traditores et caasae (caus* B m. 2) scismatis (schismatis RB) et ubi (comunctum in B) et a quibus scisma sit factum (In hoc — continentur et... tores — et ubi et litt. uncial. rubr. in R) 2 Cunctos—fratres (rubr.) P, Cunctos (C rubr.) BG 4 dei deum PRBvb, dei iudicem d 5 uenerat RBvb et (eras.) B, om. B ex maria uirgine G 6 natus est vb mortuus sepultus PRB, pasana mortuus et sepultus c resurreiit Bvb 7 antequam ascenderet II • celum G et unde P 8 nobis om. PB storiam RB, itoriamP, uictricem G, suam vb (cfr. storia apud Commodianum. apol. 161 ed. Domb. et Archiv f. lat. Lexikogr. III 147) pacem per apostolos PG derelinquit BB, dereliquid P 9 demisisse P uno P 11 si igitur BBv, sic igitur b 12 cum dicit vb 13 suam esse uoluit P ) [*](1* )

4

Quae pax si, ut data erat, sic integra inuiolataque mansisset nec ab auctoribus scismatis turbaretur, inter nos et fratres nostros hodie non esset ulla dissensio, nec illi inconsolabiles deo lacrimas facerent, quod Esaias propheta testatur, nec falsorum uatum nomen et actus incurrerent nec ruinosum ac dealbatum extruerent parietem nec minus astutas sed tantum simplices euerterent mentes nec male inponendo omnibus capitibus manum euersionis uelamenta obtenderent nec maledicerent deo nec rebaptizarent fideles nec nos euersas aut occisas innocentium animas doleremus, quas prius doluit deus per Ezechielem prophetam dicens: uae facientibus uelamen super omne caput et super omnem aetatem ad euertendas animas. animae euersae sunt populi mei et maledicebant mihi it populo meo, ut occiderent animas, quas non oportuit mori, dum adnuntiant populo meo uanas seductiones. et tamen admissa sunt haec ab his, qui nostri sunt fratres.

Sed ne quis dicat inconsiderate me eos fratres appellare, qui tales sunt, ab Esaiae prophetae uocibus [increpati exorbitare non possumus. quamuis et illi non negent et omnibus notum sit, quod nos odio habeant et execrentur et nolint [*](4cfr.Es.22,4;Optat.III,2. 6cfr.Ez. 13,10;0ptat.in,10. 11 Ez. 13,18 ) [*](•ta 2 scismatum G et inter G 4 propheta om. vb tectur (sta suprascr. m. ant.) B 5 nomen actus (act in ras.) B r 6 eistuearent par (sic) B minus] nimis 11 (corr. Cochl.) 7 tantum om. b r eneaterent B (sic r ex s fere ubique corr. m: ant.) 8 capitibus] captinis RBvb ueltmenta R m. 1, nelamentum B, uelamen PG (sed cf. Ezech. infra laudatwm) 9 male dic... G 10 innocentes B prior G \'e e 11 Ezechielum P ue B .13 aduertendas (e s. I. m. 2) B, aduere e tandas (e utrumque 8. I. et a eras. m. 2) B euersa B 14 populo om. v 15 adnunciant B (fortasse ac eras.) 16 admissaj amissa (aànot. in mg. m. 2: uel admissa) G 17 iis editt. praeter v 18 qui PG (corr. in mg. m. 2 G) me incons. RBvb 19 increpati (s. I. m. 2) Rb, crepati nocibus orbitare B 20 possum PG non egent B 21 *odio (h erasJ R, hodio (h semieras.) B exencrentur B nolunt Rv)

5
se dici fratres nostros, tamen nos recedere a timore dei non possumus, quos hortatur spiritus sanctus per Esaiam prophetam dicens: uos qui timetis uerbum domini, audite uerbum domini: hi qui uos odio habent et execrantur et nolunt se dici fratres uestros, uos tamen dicite eis: fratres nostri estis\'. sunt igitur sine dubio fratres, quamuis non boni. quare nemo miretur eos me appellare fratres, qui non possunt non esse fratres. est quidem nobis et illis spiritalis una natiuitas, sed diuersi sunt actus. nam et Cham, qui patris sui risit inpie nuditatem, frater innocentium fuit et pro merito suo iugum seruitutis incurrit, ut esset fratribus frater addictus. ergo hoc nomen fraternitatis nec interueniente peccato deponitur, sed de istorum fratrum delictis dicam alio loco, qui sedentes aduersus nos detrahunt et contra nos scandala ponunt et cum illo fure concurrunt, qui deo furtum facit, et cum moechis, id est cum haereticis, partem suam ponunt et peccata sua laudant et conuicia contra nos catholicos meditantur.

Omnes quidem per singula loca maledicis uocibus perstrepunt, [quibus ad aliqua de occasione respondeam]; sed unum quidem uix inuenimus, cum quo per litteras uel hoc modo loquamur, Parmenianum scilicet fratrem nostrum. si tamen se a nobis uel hoc nomine nuncupari permittit. et quia [*]( 3 Es. 66, 5 10 efr. Genes. 9, 22-26 16 cfr.Ps.49, 20 16 cfr. Ps. 49,18 ) [*]( 3 timetis dominum G, timetis nomen domini RBvb audite nomen dom. RBb, om. v 4 his qui P *odio (ut p. 4, 21) R excerentnr (sic) B 5 fratres nostros vb 7 me eos G 8 qui possunt et non P 9 una spiritualis vb namte B 10 cham] chain G (corr. in mg. m. 1? Cam) risit patris sui impie G in nocentium ... promerito B 14 alio in loco G aduersum RBG nos] fratrem vb detrahunt] denotant PG 15 nos om. B 16 fu;tum B facit] faciunt PRBvb (concurrunt: qui d. f. faciunt Casaub.) cum in ocr cis v (Cochl. corr. cum moechis) 17 pa*tem (s eras. uidetur) B 20 quibus-respondeam om. PBBvb. per parenthesim add. in G 21 qui- U % dem om. G 22 locamur (c corr. in q) B 23 nobis (a s. l. m. 2) B nuncupari permittunt quia P, nuncupari permittat quia G )

6
collegium episcopale nolunt nobiscum habere commune. non sint collegae, si nolunt; tamen, ut supra diximus, fratres sunt. frater meus igitur Parmenianus, ne uentose ac nude ut ceteri loqueretur, quicquid sentire potuit, non solum dixit sed etiam in scriptura digessit. cuius dictis cum respondere ueritate cogente conpellimur, erit inter nos absentes quoquomodo conlatio. eodem modo satisfiet et desideriis aliquorum. nam a multis saepe desideratum est, ut ad eruendam ueritatem ab aliquibus defensoribus partium conflictus haberetur. et fieri potuit. sed quoniam et accessum prohibent et aditus intercludunt et consessum uitant et conloquium denegant, uel tecum mihi, frater Parmeniane, sit isto modo conlatio, ut, quia tractatus tuos, quos in manibus et in ore multorum esse uoluisti, non aspernatus sum neque contempsi, sed omnia a te dicta patienter audiui, audias et tu humilitatis nostrae responsa.