Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

Homo igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis et natus ex homine: Terrae enim vel Caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus, proditus, ut in hodiernum inopinato visos caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus.

Eius filius Iuppiter Cretae excluso parente regnavit, illic obiit, illic filios habuit: adhuc antrum Iovis visitur et sepulcrum eius ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur.

Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit. Nisi forte post mortem deos fingitis, et perierante

p.376
Proculo deus Romulus, et Iuba Mauris volentibus deus est, et divi ceteri reges, qui consecrantur non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis. Invitis his denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseverare, fieri se deos metuunt, etsi iam senes nolunt.

Ergo nec de mortuis dii, quoniam deus mori non potest, nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur: divinum autem id est, quod nec ortum habet nec occasum. Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur? Nisi forte iam Iuppiter senuit et partus in Iunone defecit et Minerva canuit antequam peperit. An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla huiusmodi fabulis praebetur adsensio?

Ceterum si dii creare possent,interire nonpossent, plures totis hominibus deos haberemus, ut iam eos nec caelum contineret nec aër caperet nec terra gestaret. Unde manifestum est homines illos fuisse, quos et natos legimus et mortuos scimus.’

‘Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?

Quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam.

Deus enim

p.378
ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio,

suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur; et deus aereus vel argenteus de immundo vasculo, ut saepius factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus deus caeditur, scalpitur et ab impurato homine levigatur, nec sentit suae nativitatis iniuriam, ita ut nec postea de vestra veneratione culturam.