Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Iovis partum et ortum Minervae et hoc genus cetera rerum vocabula esse, non deorum.

Nam Socraticus Xenophon formam dei veri negat videri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi omnino non posse: uterque maiestatem dei intellegendi desperatione senserunt.

p.370

Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur.

Eadem fere et ista, quae nostra sunt: nam et deum novimus et parentem omnium dicimus at numquam publice nisi interrogati praedicamus.’

‘Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, deum unum multis licet designasse nominibus, ut quivis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos.

Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas.

Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus vulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere, illis erat libenter audire.

Quid illas aniles

p.372
fabulas, de hominibus aves et feras et de hominibus arbores atque flores? Quae si essent facta, fierent:

quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter erraverunt erga deos quoque maiores nostri: inprovidi, creduli rudi simplicitate crediderunt. Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia.

Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae: sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.’