Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus.’

‘Decedis’ inquit Caecilius ‘officio iudicis religiosi: nam periniurium est vires te actionis meae

p.352
intergressu gravissimae disputationis infringere, cum Octavius integra et inlibata habeat singula, si potest, refutare.’

‘Id quod criminaris’ inquam ‘in commune, nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate libremus. Nec avocanda, quod querens, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire.’

Et Octavius: ‘Dicam equidem, ut potero, pro viribus, et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus. Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio 1 turbata sit,

an vacillaverit per errorem. Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur. Sed in Natali meo versutiam nolo, non credo: procul est ab eius simplicitate subtilis urbanitas.