Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

Itaque, quo saepius adseverationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic adsidue temeritate decepti culpam iudicis tranferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint universa suspendere quam de fallacibus iudicare.

Igitur nobis providendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur. Nam incaute creduli circumveniuntur ab his quos bonos putaverunt: mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt.

Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus.’

‘Decedis’ inquit Caecilius ‘officio iudicis religiosi: nam periniurium est vires te actionis meae

p.352
intergressu gravissimae disputationis infringere, cum Octavius integra et inlibata habeat singula, si potest, refutare.’

‘Id quod criminaris’ inquam ‘in commune, nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate libremus. Nec avocanda, quod querens, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire.’