Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

‘Quid quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage divisa, moles ista,

qua continetur et cingitur, subruatur? Nec hac furiosa opinione contenti aniles fabulas adstruunt et adnectunt: renasci se ferunt post mortem et

p.342
cineres et favillas et nescio qua fiducia mendaciis suis invicem credunt: putes eos iam revixisse.

Anceps malum et gemina dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut invenimus, interitum denuntiare, sibi mortuis extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere! Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina.

Hoc errore decepti beatam sibi, ut bonis, et perpetem vitam mortui pollicentur, ceteris, ut iniustis, poenam sempiternam. Multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio. Iniustos ipsos magis nec laboro; iam docui: quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen vel innocentiam novi fato tribui sententiis plurimorum.

Et haec vestra consensio est; nam quicquid agimus, ut alii fato ita vos deo dicitis: sic sectae vestrae non spontaneos cupere, sed electos. Igitur iniquum iudicem fingitis qui sortem in hominibus puniat, non voluntatem.’

‘vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus an absque corporibus, et corporibus quibus, ipsisne an innovatis resurgatur. Sine corpore? hoc, quod

p.344
sciam, neque mens neque anima nec vita est. Ipso' corpore? sed iam ante dilapsum est. Alio corpore?

ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur. Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt: quis unus ullus ab inferis vel Protesilai sorte remeavit, horarum saltem permisso commeatu, vel ut exemplo crederemus?

Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt.’