Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

frequentius etiam quam uolebamus deorum praesentiam contempta auspicia contestata sunt. sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasymenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, spreuit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repeteremus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit.

omitto uetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne uobis antiquitas nimium fabulosa uideatur. intende tem- , plis ac delubris deorum, quibus Romana ciuitas et protegitur et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta.

inde adeo pleni et mixti deo uates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus leuamentum. etiam per quietem deos uidemus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus.