Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de prouidentia fateor et de Deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. etiam nunc tamen \' aliqua consubsidunt non obstrepentia ueritati sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui decliuis est, ut de toto congruentes promptius requiremus.