Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Quod uero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed uerae libertatis adsertio. nam etsi omne quod nascitur ut inuiolabile Dei munus nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis nos existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nostrae religionis pudere.