Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

et tamen facultates, si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum ■ cuius est totum. sed nos contemnere malumus opes quam contingere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos, et quod corporis humana uitia sentimus et patimur, non est poena, militia est.

fortitudo enim in infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina uirtutis est. uires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt: omnes adeo uestri uiri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt.

itaque et nobis Deus nec non potest subuenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in aduersis unumquemque explorat [*](Vrsinus (aut se excuset! euentum sit sortis fortunae Dauisius); cf. c. 11,16 igitur iniquum iudicem fingitis, qui sortem in hominibus puniat, non uoluntatem. ) [*]( 1 non natiuitas Ferrerius coll. uersu 4 2 fatus Sabaeus (in praefat. ed. Rorra.) : fatum P jj praescire meritum (uel [merita) Heyne, p. futura Heumann 5 fort. satis, etsi pauca \\I disputatum Heumann 6 ubeTius Dleteraiue: uerius Pr 8 qui Wowerus et Perizonius: quis Pr 11 tamen P: tandem r 12 in diem pascuntur Vrsinus: in diem pascua pascuntur Pr, in d. pecua pasc. Gelenius; cf. adp. 28, 14 13 qui omnia Perizonius; cf. Wopk. lectt. Tull. 2, 13 p. 201 15 itineri P1 18 contingere Oehler: contiuere Pr 20 corporis humani Hemnann 22 in <addidib Vrsinus, cf. Pauli II ad Corinth. 12, 9- 27 sed aduersis Heutnann ) [*]( 4* )

52
et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem uoluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.

Quam pulchrum spectaculum Deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum aduersum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam aduersus reges et principes erigit, soli Deo, cuius est, cedit, cum triumphator et uictor ipsi, qui aduersum se sententiam dixit, insultat! uicit enim qui quod contendit obtinuit.

quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum prouocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum. et imperator tamen quod non habet, non dat: non potest propagare uitam, potest honestare militiam.

at enim Dei miles nec in dolore deseritur nec morte finitur. sic Christianus miser uideri potest, non potest inueniri. uos ipsi calamitosos uiros fertis ad caelum, Mucium Scaeuolam, qui cum errasset in regem perisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset.

et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate!

uiros cumMucio uel cum Aquilio aut Regulo comparo? pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt.

nec intellegitis o miseri, neminem esse qui aut sine ratione uelit poenam subire aut tormenta sine Deo possit sustinere:

nisi forte uos decipit, quod Deum nescientes diuitiis afluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. hi enim ut uictimae ad supplicium saginantur, ut [*]( 2 uirtutem hominis Heumann 7 inripiens Pr, em. GeZenius; arripiens inculcat Dauisius 8 inculcat P: insultat Wowertu, exultat Heumann; ipse malim auscultat 9 erigens Heumann, an erigit et? 10 insultat r: stultat P 14 ad enim P1 15 nec in morte Elmenhorst 17 ut Mucium Heumann II sceuolam P I in rege Heumann 19 non dextram solum uri, sed totum corpus cremari Hewmann 20 dismitti P 21 cum Atilio Regulo Balduinus 23 inspiratas Pithoeus; at u. Lactant. D. I. V, 13, 12: uincuntur enim dolore (latrones), quia deest. illis inspirata patientia 25 possit r: posscP 26 afluant P: affluant edd.; cf. Cic. p. Sest. § 18. Lact. D. I. V, 21, 8 27 miseri! in hoc uulgo distinguitur 28 suplicium P )

53
hostiae ad poenam coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentes licentia potestatis libere nundinentur.

absque enim notitia Dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? somnio similis antequam tenetur, elabitur. rex es?

sed tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. diues es ? sed fortunae male creditur et magno uiatico breue uitae iter non instruitur, sed oneratur.